라틴어 문장 검색

His praefatis Christianorum principibus avide inimicorum [0512C] caedi et insecutioni intendentibus, societas comitis Reymundi et episcopi Reymeri praedae inhians, et spoliis Turcorum, in loco eodem quo victoria data est, parum persequens, permansit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 112:1)
Verum Reymundus comes de regione Provinciae, semper insatiatus desiderio acquirendi, turrim eam, quae ponti Fernae imminet versus portum S. Simeonis, invadens, suo munivit satellitio, partemque hanc urbis suae ditioni subesse [0514B] coegit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 4:4)
Ex tunc et deinceps Boemundus comiti Reymundo coepit invidere, sed tamen occulte.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 4:7)
[0514C] Praedicti vero principes, quibus curae erat fidem et jusjurandum servare, Baldewinum Hamaicorum comitem, una cum Hugone Magno, fratre regis Franciae, paulo post victoriam a Deo collatam direxerunt in legationem ad ipsum imperatorem Graecorum, ut causam ab eo investigarent, cur tam impie se gesserit erga populum Dei;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 6:1)
quidam vero asserunt quod vivum illum et captivum abduxerint;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 6:7)
- Baldewinus nimia datione exhaustus, pro redemptione captivorum munera suscipit, quosdam excruciat, et urbe depellit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 33:2)
Postremo ex nimia datione et solidorum conventione, [0521C] et magnitudine donorum, quae non solum Gallorum primatibus, sed et inferiori manui contulerat, Baldewinus exhaustus, munera pro redemptione captivorum suscipienda concessit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 34:2)
Sic nequaquam Balas Baldewini preces et admonitiones audiente, nec ejus munera curante, praeter Sororgiam, Baldewinus moestus et graviter conquerens de captivis suis, Rohas reversus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 42:7)
Baldewinus in civitate Sororgiae Folkerum Carnutensem cum centum probis et bello assuetis militibus constituit, ut semper Amacha vexarent assultu, et Balae in ultionem captivorum suorum fratrum dignam vicem rependere conarentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 44:2)
Eodem tempore post victoriam Christianorum, Sansadonias, filius Darsiani regis Antiochiae, matrem [0524B] suam cum duobus filiis redemit pretio trium millium byzantiorum de manu Willehelmi, viri nobilissimi, commilitonis et compatriotae comitis Reymundi de Provincia, quos idem Willehelmus in prima invasione et ingressione Antiochiae sopore gravatos primo diluculo captivavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 48:1)
Deinde vero succedente victoria, comes Reymundus, Robertus Northmannorum princeps, Eustachius frater Godefridi ducis, Robertus Flandrensis, Boemundus princeps Antiochiae factus, Godefridus dux, ad Marram civitatem Turcorum armis et robore fetam declinaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 52:3)
Deinde hi tres Antiochiam reversi sunt, comitem vero Reymundum et Robertum Northmannorum principem, Eustachium et Tankradum circa urbem Marram cum suis millibus reliquerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 52:5)
Interea comes Reymundus longa obsidione quinque hebdomadarum circa Marram civitatem vexabatur, universique in comitatu suo ibidem commorantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 58:1)
Erant enim decem millia exercitus comitis Reymundi et suorum comprimorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 58:5)
- Quomodo comes Reymundus castellum dejecerit, et Marram ceperit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 59:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION