라틴어 문장 검색

certatum inde sententiis, cum alii opperiendos legatos atque interim comitate permulcendum militem censerent, alii fortioribus remediis agendum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 29장5)
nam iuveni civile ingenium, mira comitas et diversa ab Tiberii sermone vultu, adrogantibus et obscuris.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 33장5)
Eo in metu arguere Germanicum omnes quod non ad superiorem exercitum pergeret, ubi obsequia et contra rebellis auxilium:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 40장1)
vos quoque, quorum alia nunc ora, alia pectora contueor, si legatos senatui, obsequium imperatori, si mihi coniugem et filium redditis, discedite a contactu ac dividite turbidos:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 43장7)
utque cladis memoriam etiam comitate leniret, circumire saucios, facta singulorum extollere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 71장5)
sed prompti aditus, obvia comitas, ignotae Parthis virtutes, nova vitia;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 2장11)
Nocte coepta egressus augurali per occulta et vigilibus ignara, comite uno, contectus umeros ferina pelle, adit castrorum vias, adsistit tabernaculis fruiturque fama sui, cum hic nobilitatem ducis, decorem alius, plurimi patientiam, comitatem, per seria per iocos eundem animum laudibus ferrent reddendamque gratiam in acie faterentur, simul perfidos et ruptores pacis ultioni et gloriae mactandos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 13장1)
Pisonem, ingenio violentum et obsequii ignarum, insita ferocia a patre Pisone qui civili bello resurgentis in Africa partis acerrimo ministerio adversus Caesarem iuvit, mox Brutum et Cassium secutus concesso reditu petitione honorum abstinuit, donec ultro ambiretur delatum ab Augusto consulatum accipere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 43장5)
Piso quo properantius destinata inciperet civitatem Atheniensium turbido incessu exterritam oratione saeva increpat, oblique Germanicum perstringens quod contra decus Romani nominis non Atheniensis tot cladibus extinctos, sed conluviem illam nationum comitate nimia coluisset:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 55장2)
nec Plancina se intra decora feminis tenebat, sed exercitio equitum, decursibus cohortium interesse, in Agrippinam, in Germanicum contumelias iacere, quibusdam etiam bonorum militum ad mala obsequia promptis, quod haud invito imperatore ea fieri occultus rumor incedebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 55장9)
barbari utrumque comitati, ne quietas provincias immixti turbarent, Danuvium ultra inter flumina Marum et Cusum locantur, dato rege Vannio gentis Quadorum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 63장12)
tanta illi comitas in socios, mansuetudo in hostis;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 72장5)
contra Vitellius ac Veranius ceterique Germanicum comitati tendebant, nullas esse partis Trioni;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 10장2)
'nam si legatus officii terminos, obsequium erga imperatorem exuit eiusdemque morte et luctu meo laetatus est, odero seponamque a domo mea et privatas inimicitias non vi principis ulciscar:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 12장4)
per quinque et quadraginta annorum obsequium, per collegium consulatus quondam divo Augusto parenti tuo probatus et tibi amicus nec quicquam post haec rogaturus salutem infelicis filii rogo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 16장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION