라틴어 문장 검색

cuius uxorem Alcmenam Iuppiter adamavit, et dum vir eius Oechaliam civitatem oppugnat, de trinoctio facta una nocte, cum ea concubuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1032)
cum Deianiram coniugem per fluvium, in quo Nessus Centaurus commeantes transvehebat, etiam Hercules transvehere vellet, ausus est Nessus occulte Deianiram de stupro interpellare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 29926)
infelix pugnae ivvenem quia non putabat, Turnum civitatem oppugnari passurum fuisse, si viveret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5981)
quod regina periit, quod urbs oppugnatur, quod omnes Latini in illum oculos referunt, quod dubitat Latinus quos generos vocet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6652)
vel quia urbs oppugnabatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6674)
Varro dicit anti- quos nundinas feriatis diebus agere instituisse, quo facilius commercii causa ad urbem rustici commearent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2752)
"Anaxagorae vero discriptio et motus infinitae mentis deus dieitur, et Pythagorae deus est animus per universam rerum naturam commeans et intentus, ex quo etiam animalium omnium vita carpatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:17)
"nam corporibus dissolutis solas animas volunt et perpetuo manere et in alia nova corpora saepius commeare."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:9)
Nam Pythagoras, qui censuit animum esse per naturam rerum omnem intentum et commeantem, ex quo nostri animi carperentur, non vidit distractione humanorum animorum discerpi et lacerari deum, et cum miseri animi essent, quod plerisque contingeret, tum dei partem esse miseram, quod fieri non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 27:3)
Nam cum duo sint genera siderum, quorum alterum spatiis inmutabilibus ab ortu ad occasum commeans nullum umquam cursus sui vestigium inflectat, alterum autem continuas conversiones duas isdem spatiis cursibusque conficiat, ex utraque re et mundi volubilitas, quae nisi in globosa forma esse non posset, et stellarum rutundi ambitus cognoscuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 49:3)
sic naturis is ex quibus omnia constant sursus deorsus ultro citro commeantibus mundi partium coniunctio continetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 84:4)
praetereaque omnia haec tum intereunt cum in naturam aliam convertuntur, quod fit cum terra in aquam se vertit et cum ex aqua oritur aer ex aere aether, cumque eadem vicissim retro commeant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 31:4)
Carneadi vero vis incredibilis illa dicendi et varietas perquam esset optanda nobis, qui nullam umquam in illis suis disputationibus rem defendit quam non probarit, nullam oppugnavit quam non everterit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 161:1)
(ostendebat autem Karthaginem de excelso et pleno stellarum illustri et claro quodam loco) ad quam tu oppugnandam nunc venis paene miles.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 2 2:2)
Apud Agathoclem scriptum in historia est Hamilcarem Karthaginiensem, cum oppugnaret Syracusas, visum esse audire vocem, se postridie cenaturum Syracusis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 74:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION