라틴어 문장 검색

ut adversarium attente audiamus atque ut eius non solum sententias sed etiam verba omnia excipiamus, vultus denique perspiciamus omnis, qui sensus animi plerumque indicant, diligentia est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 148:6)
deinde ut in eis locis, quos proponam paulo post, pervolvatur animus, ut penitus insinuet in causam, ut sit cura et cogitatione intentus, diligentia est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 149:2)
complectar uno verbo, quo saepe iam usi sumus, diligentia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 150:3)
- sed alia sunt maiora multo, fides, officium, diligentia, quibus rebus adducti, etiam cum alienissimos defendimus, tamen eos alienos, si ipsi viri boni volumus haberi, existimare non possumus - sed, ut dixi, ne hoc in nobis mirum esse videatur, quid potest esse tam fictum quam versus, quam scaena, quam fabulae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 192:3)
neque eo minus eloquentiam tuam et multo magis virtutem et diligentiam admiror et simul gaudeo iudicium animi mei comprobari, quod semper statui neminem sapientiae laudem et eloquentiae sine summo studio et labore et doctrina consequi posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 363:1)
Hanc diligentiam subsequitur modus etiam et forma verborum, quod iam vereor ne huic Catulo videatur esse puerile;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 173:1)
Neque vero haec tam acrem curam diligentiamque desiderant, quam est illa poetarum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 184:1)
Nec quic- quam in amplificatione nimis enucleandum est, minuta est enim omnis diligentia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 17장 1:5)
alterum, quod ad aliquam commoditatem usumque referatur, ut quem ad modum sit res publica administranda aut quem ad modum in paupertate vivendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 18장 3:3)
eorum autem, quae propter se expetuntur, partim honestate ipsa partim commoditate aliqua expetuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 24장 4:1)
commoditate autem aliqua quae sunt in corporis aut in fortunae bonis expetenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 24장 4:3)
Quam ob rem peto a vobis, ut me sic audiatis, neque ut omnino expertem Graecarum rerum neque ut eas nostris in hoc praesertim genere anteponentem, sed ut unum e togatis patris diligentia non inliberaliter institutum studioque discendi a pueritia incensum, usu tamen et domesticis praeceptis multo magis eruditum quam litteris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 59:2)
........tibus ...........uos sustentari unius optimi et summi viri diligentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 90:10)
Sed tamen in his vitiis inest illa magna commoditas, et, quod ubique genitum est, ut ad eam urbem, quam incolas, possit adnare, et rursus ut id, quod agri efferant sui, quascumque velint in terras, portare possint ac mittere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 13:6)
Sacrorum autem ipsorum diligentiam difficilem, apparatum perfacilem esse voluit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 42:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION