라틴어 문장 검색

prodeundum in contionem Fulvio praetori esse, indicandas populo publicas necessitates cohortandosque, qui redempturis auxissent patrimonia, ut rei publicae, ex qua crevissent, tempus commodarent conducerentque ea lege praebenda quae ad exercitum Hispaniensem opus essent, ut, cum pecunia in aerario esset, iis primis solveretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 650:1)
postero die legatis respondet, quamquam vereatur ne suas vires aliis eas commodando minuat, tamen se illorum temporis ac periculi magis quam sui rationem habere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 147:1)
ita libero faenore obruebantur debitores.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 67:2)
cuius coercendi cum ratio quaereretur, diem finiri placuit Feralia quae proxime fuissent, ut, qui post eam diem socii civibus Romanis credidissent pecunias profiterentur, et ex ea die pecuniae creditae, quibus debitor vellet legibus, ius creditori diceretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 68:1)
si velis da * , commoda homini amico.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 475)
Sagaristio Iovi opulento, incluto, Ope gnato, supremo, valido, viripotenti, opes, spes bonas, copias commodanti * lubens vitulorque merito, quia meo amico amiciter hanc commoditatis copiam danunt, argenti mutui ut ei egenti opem adferam;
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 31)
Credetur, commodabo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 555)
Cur tu aquam gravare, amabo, quam hostis hosti commodat?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 444)
Cur tu operam gravare mihi quam civis civi commodat?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 446)
nec plegii ipsius debitoris distringantur quamdiu ipse capitalis debitor sufficit ad solucionem debiti;
(Magna Carta 11:2)
et, si voluerint, habeant terras et redditus debitoris, donec sit eis satisfactum de debito quod ante pro eo solverint, nisi capitalis debitor monstraverit se esse quietum inde versus eosdem plegios.
(Magna Carta 11:4)
Nam et nunc, quod videor respondisse, debitor sum, non dico caritatis, quam tanto magis debemus quanto amplius inpenderimus, cuius nos perpetuos debitores ostendit apostolus dicens:
(아우구스티누스, 편지들, 29. (A. D. 409 Epist. CX) Domino Beatissimo Atque Dulcissimo Venerabili Nimiumque Desiderabili Fratri et Consacerdoti Severo et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 1:4)
nec enim, cum tua causa cui commodes, beneficium illud habendum est, sed faeneratio, nec gratia deberi videtur ei, qui sua causa commodaverit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 151:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION