라틴어 문장 검색

Neque enim multum interest, quod nondum per numeros distributi sunt.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 30 2:4)
si qui vetustiores invenientur et senes ante annos decem damnati, distribuamus illos in ea ministeria, quae non longe a poena sint.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 32 2:2)
Dispice ergo, domine, numquid minuendam usuram ac per hoc idoneos debitores invitandos putes, et, si nec sic reperiuntur, distribuendam inter decuriones pecuniam, ita ut recte rei publicae caveant;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 54 2:1)
sed neque vector equum, qui nuper sensit habenas, comparibus frenis artificemque reget, nec stabiles animos annis viridemque iuventam ut capias, idem limes agendus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 117:1)
"populum digessit ab annis Romulus, in partes distribuitque duas:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권52)
Attamen “si quidem verum est populos opesque quae praesto sunt inaequabiliter distributa progressioni tolerabilique ambitus usui obstare, agnoscendum est populorum incrementum cum integro solidalique progressu plane coniungi posse”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 65:3)
Sic volunt hodiernam distribuendi rationem ratam habere, qua minor pars sibi ius vindicat quadam ex mensura consumendi, quae ad omnes transferri non potest, cum terrarum orbis talis consumptionis ne eiectamenta quidem continere possit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 65:5)
Quidquid est, certum est in populis secundum regiones distribuendis inaequalitatem esse considerandam, sive pro nationibus sive pro toto mundo, quandoquidem aucta consumptio implicatas regionum condiciones fert, propter quaestionum coniunctionem, quae cum ambitali contaminatione, vecturis, eiectamentis elaborandis, opibus amissis, vitae qualitate nectuntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 65:7)
Id distributum sane est ex sententia.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 328)
an potius ita me comparem Non perpeti meretricum contumelias?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 1, scene 17)
Nondum subacta ferre iugum valet cervice, nondum munia conparis aequare nec tauri ruentis in venerem tolerare pondus;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 51)
non inutilem scio servatum esse a praeceptoribus meis morem, qui, cum pueros in classes distribuerant, ordinem dicendi secundum vires ingenii dabant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 90:1)
et quod in multis casibus ponitur et quod de singulis rebus propositis ductum refertur ad singula, et ad propositum subiecta ratio et item in distributis supposita ratio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 35:2)
nam de illo dubitari possit, an schema sit distributis subiecta ratio, quod apud eundem primo loco positum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 247:2)
an potius ita me comparem non perpeti meretricum contumelias?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 329:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION