라틴어 문장 검색

Pontianus enim filiam Rufini male compertam non modo heredem non reliquit, sed ne honesto quidem legato impertiuit, quippe qui ei ad ignominiam lintea adscribi ducentorum fere denariorum iusserit, ut intellegeretur iratus potius aestimasse eam quam oblitus praeterisse.
(아풀레이우스, 변명 95:7)
id quoque pallium comperior ipsius laborem fuisse.
(아풀레이우스, 플로리다 9:26)
quippe eo commodum dominari orso profugit ex insula clanculo Pythagoras, patre Mnesarcho nuper amisso, quem comperio inter sellularios artifices gemmis faberrime sculpendis laudem magis quam opem quaesisse.
(아풀레이우스, 플로리다 15:22)
nam, ut comperior, nudius tertius libello misso, per quem postulabat locum celebrem statuae meae, cum primis commemorauit inter nos iura amicitiae a commilitio studiorum eisdem magistris honeste inchoata;
(아풀레이우스, 플로리다 16:58)
"quae si paulo accuratius exploraris, non modo compertu evidentia, verum etiam factu facilia senties."
(아풀레이우스, 변신, 1권 3:13)
Sed tibi prius deierabo solem istum omnividentem deum me re vera comperta memorare, nec vos ulterius dubitabitis si Thessaliae proximam civitatem per-veneritis, quod ibidem passim per ora populi sermo iactetur quae palam gesta sunt.
(아풀레이우스, 변신, 1권 5:3)
Comperto itaque Hypatae, quae civitas cunctae Thessaliae antepollet, caseum recens et sciti saporis admodum commodo pretio distrahi, festinus adcucurri id omne praestinaturus.
(아풀레이우스, 변신, 1권 5:8)
et percontanti marito qui comperisset istud, respondit sibi lucernam praedicere.
(아풀레이우스, 변신, 2권 11:16)
"et ad quempiam praetereuntium Quid hoc inquam comperior?"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:4)
Nec iuxta quicquam quam parva casula cannulis temere contecta, quo speculatores e numero latronum, ut postea comperi, sorte ducti noctibus excubabant.
(아풀레이우스, 변신, 4권 6:9)
"Pro vero namque comperimus nec te, sociae scilicet doloris casusque tui, celare possumus immanem colubrum multinodis voluminibus serpentem, veneno noxio colla sanguinantem hiantemque ingluvie profunda, tecum noctibus latenter acquiescere."
(아풀레이우스, 변신, 5권142)
"illa vesanae libidinis et invidiae noxiae stimulis agitata, e re concinnato mendacio fallens maritum, quasi de morti parentum aliquid comperisset, statim navem ascendi!"
(아풀레이우스, 변신, 5권212)
"Tunc etiam legibus, quae servos alienos perfugas invitis dominis vetant suscipi, prohibeor."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:30)
"Diis etiam ipsique Iovi formidabiles aquas istas Stygias vel fando comperisti, quodque vos deieratis per numina deorum, deos per Stygis maiestatem solere!"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:115)
"Tunc Psyche vel maxime sensit ultimas fortunas suas et velamento reiecto ad promptum exitium sese compelli manifeste comperit:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:126)

SEARCH

MENU NAVIGATION