라틴어 문장 검색

Atque quibus prima potior et acceptior est, ob festinationem, vel vitae civilis rationes, vel quod illam alteram ob mentis infirmitatem capere et complecti non possint (id quod longe plurimis accidere necesse est), optamus ut iis foeliciter et ex voto succedat quod agunt, atque ut quod sequuntur teneant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 10:5)
Si enim methodum aspicias et partitiones, illae prorsus omnia complecti et concludere videntur, quae in illud subjectum cadere possunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 202:3)
neque se artem universam complecti simulabant aut profitebantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 203:2)
quod prima ex illis specierum naturalium varietatem, non artium mechanicarum experimenta contineat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 237:13)
quae ad universa operum penetralia aditum praebet, atque tota agmina operum et turmas, et axiomatum nobilissimorum fontes, potestate quadam complectitur et post se trahit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 298:3)
ita et nostra, quae procedit per inductionem, omnia complectitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 315:4)
At qui formas novit, is naturae unitatem in materiis dissimillimis complectitur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 8:7)
Atque indicia de interpretatione naturae complectuntur partes in genere duas;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 32:3)
quemadmodum etiam existimamus omnem spumam (utpote quae aerem contineat) minus esse frigidam quam liquorem ipsum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 110:8)
et immittatur in illud concavum exterius spiritus vini bene rectificatus, cum operculo, ut melius contineat calorem suum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 130:6)
unde accidit quod contineantur interius.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 284:4)
Omne enim tangibile apud nos continet spiritum invisibilem et intactilem, eique obducitur atque eum quasi vestit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 384:2)
Reliqui enim schematismi (qui referuntur ad dissimilaritates partium, quae in eodem corpore continentur, et collocationes ac posituras earundem) prae illo altero sunt secundarii.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 389:4)
Nec illud minus verum, ex quanto illo materiae sub iisdem spatiis sive dimensionibus, pro diversitate corporum, plus et minus contineri:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 390:5)
Postea vesicam accepimus, quae circa duas pintas contineret.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 392:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION