라틴어 문장 검색

Primum hoc eam scio servaturam, ut secum aestimet praesentium ingenia convivarum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 9:2)
Primum, inquit Eustathius, hoc teneas volo, non de ea me reprehensione dixisse quae speciem accusationis habet, sed quae vituperationis instar est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 2:1)
Sive parens rerum cum primum informia regna Materiemque rudem flamma cedente recepit, Finxit in aeternum caussas, qua cuncta coercet, Se quoque lege tenens, et saecula iussa ferentem Fatorum immoto divisit limite mundum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:3)
Ut primum iustae placuerunt foedera pacis, Incustoditos decurrit miles ad amnes;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:20)
spoliabat gramine campum Miles, et adtonso miseris iam dentibus arvo Castrorum siccas de cespite vulserat herbas, Ut primum adversae socios in litore terrae Et Basilum videre ducem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:5)
Cunctaque iussuri, primum hoc decernite, Patres, Quod regnis populisque liquet, nos esse senatum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 1:11)
Ut primum levior propellere lintea ventus Incipit, exiguumque tument, mox reddita malo In mediam cecidere ratem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:25)
Viduo tum primum frigida lecto Atque insueta quies uni, nudumque marito Non haerente latus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:58)
Quanta dedit miseris melioris gaudia terrae, Cum primum saevos contra videre leones!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:6)
Quam primum longas, Phoebe, recide comas, Dum nulla teneri sordent lanugine voltus Dumque decent fusae lactea colla iubae;
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXXI2)
Lycurgus vero, ut alii dicunt, cum indignaretur Liberum ab omnibus gentibus coli, ut primum eum Thraciae fines cum suo comitatu introisse cognovit, comprehensas Bacchas eius flagellis verberavit, ipsum vero insequi, ut occideret, coepit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 147)
Pentheus, Echionis et Agaves filius, Thebanorum rex, cum indignaretur ex matertera sua Semele genitum Liberum patrem coli tamquam deum, ut primum comperit eum in Cithaerone monte esse, misit satellites, qui eum vinctum ad se perducerent:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4699)
quid primum deserta querar?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6771)
redditus his primum terris quasi de alieno elemento in suum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 181)
ingentes enim esse quos primum videmus opinamur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1673)

SEARCH

MENU NAVIGATION