라틴어 문장 검색

Cumque diutius epulis atque ebrietati uacarent, accenso grandi igne in medio, contigit uolantibus in altum scintillis culmen domus, quod erat uirgis contextum, ac foeno tectum, subitaneis flammis impleri.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. X.8)
Item quaedam ex eisdem ancellis Dei, cum praefato tacta morbo, atque ad extrema esset perducta, coepit subito circa mediam noctem clamare his, quae sibi ministrabant, petens, ut lucernam, quae inibi accensa erat, extinguerent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VIII.7)
Multique haec a praefato uiro audientes, accensi sunt in fide ac deuotione pietatis ad orandum, uel ad elimosynas faciendas, uel ad offerendas Deo uictimas sacrae oblationis, pro ereptione suorum, qui de saeculo migrauerant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XX [XXII]. 2:1)
nunc indue uestem sepositam, longas nunc bene pecte comas, qualem te memorant Saturno rege fugato uictori laudes concinuisse Ioui.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 57)
ac madidus baccho sua festa Palilia pastor concinet:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 542)
et alia Romana acies audacia regis accensa fundit Sabinos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 137:5)
ventoque iuvante accensa ligna et pleraque ratibus inpacta sublicisque cum haererent, pontem incendunt ea quoque res in pugna terrorem attulit Sabinis, et fusis eadem fugam impedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 392:3)
Tarquinius instandum perterritis ratus, praeda captivisque Romam missis, spoliis hostium - id votum Volcano erat - ingenti cumulo accensis, pergit porro in agrum Sabinum exercitum inducere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 396:1)
inde certamine accenso Collatinus negat verbis opus esse, paucis id quidem horis posse sciri, quantum ceteris praestet Lucretia sua.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 587:1)
cum rex simul ira infensus periculoque conterritus circumdari ignes minitabundus iuberet nisi expromeret propere quas insidiarum sibi minas per ambages iaceret, en tibi, inquit, ut sentias quam vile corpus sit iis qui magnam gloriam vident, dextramque accenso ad sacrificium foculo inicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 133:1)
dulcedo agrariae legis ipsa per se dempto auctore subibat animos, accensaque ea cupiditas est malignitate patrum, qui devictis eo anno Volscis Aequisque militem praeda fraudavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 456:2)
his accensi vocibus patres consilia inde non publica, sed in privato seductaque a plurium conscientia habuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 599:1)
qui caede legati et consulis volnere accensi nulla deinde vi sustineri potuere, ut compulsi in castra Romani rursus obsiderentur nec spe nec viribus pares;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 55:1)
adversus quos infestior coorta optumatium acies sequitur accensum iniuria iuvenem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 102:1)
Romanus odio accensus impium Fidenatem, praedonem Veientem, ruptores indutiarum, cruentos legatorum infanda caede, respersos sanguine colonorum suorum, perfidos socios, imbelles hostes compellans, factis simul dictisque odium explet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 356:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION