라틴어 문장 검색

Contra saepe eas concitare solet balneum et exercitatio et metus et ira et quilibet alius animi adfectus, adeo ut, cum primum medicus uenit, sollicitudo aegri dubitantis, quomodo illi se habere uideatur, eas moueat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 6:1)
per quem ingens sudor effunditur, idque praesentissimum auxilium est, sed in is tamen, in quibus praeter ardorem nulli dolores, nullus praecordiorum tumor, nihil prohibens uel in thorace uel in pulmone uel in faucibus, non ulcera, non deiectio, non profluuium alui fuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 7:1)
Si ardor stomachum urget, aceto cum rosa subinde fouendus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 4:2)
Haec enim reprimunt inflammationem, nisi magna uis eam concitat, atque illius quoque impetum minuunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 1:3)
neque ulla unquam medicina profecit, sed adusta protinus concitata sunt et increuerunt, donec occiderent.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 7:8)
Crudum est autem, in quo magis quasi * uenarum motus est, et grauitas et ardor et distentio et dolor et rubor et durities et, si maior abscessus est, horror aut etiam febricula permanet;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 32:1)
saepe enim potius concitatur eo pituita quam minuitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 12:4)
Haec enim ut in recentibus malis aliena sunt, quia concitare ea possunt et accendere, sic in ueteribus, quae nullis aliis auxiliis cesserunt, admodum efficacia esse consuerunt, uidelicet hic quoque ut alibi, cum secunda uana fuerunt, contrariis adiuuantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 24:1)
Medicamenta uero intus quidem lenia danda sunt, ne quid acrioris pituitae concitent, super ipsos uero peduculos alia, quae necare eos, et prohibere, ne similes nascantur, possint.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 36:3)
nam si crudum incisum est, inflammationis multum accedit, et puris aliquanto amplius concitatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 2:5)
eaque per se non tanta, ut concitent morbum, tamen obnoxium magis aliis injuriis corpus efficiant.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 58:5)
quae res maxime gravedines destillationesque concitat.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., II Qualiter se agere debeant qui imbecilles sunt. 3:5)
utique autem vitare solis ardorem, maximeque post cibum et vinum;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., IV De his quibus caput infirmum est. 2:4)
vitare solis nimium ardorem, continua balnea;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., VI De alvo soluta. 1:3)
At qui tarde concoquunt, et quorum ideo praecordia inflantur, quive propter ardorem aliquem noctu sitire consuerunt, antequam conquiescant, duos tresve cyathos per tenuem fistulam bibant.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., VIII Stomacho laborantibus quae agenda sint. 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION