라틴어 문장 검색

postquam id difficilius visum est neque facultas perficiendi dabatur, quam maximas potuerunt pecunias mutuati, proinde ac si suis satisfacere et fraudata restituere vellent, multis coemptis equis ad Pompeium transierunt cum eis, quos sui consilii participes habebant.
(카이사르, 내란기, 3권 60:7)
ac longe aliam esse navigationem in concluso mari atque in vastissimo atque apertissimo Oceano perspiciebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 9장7)
Hoc omnibus probato consilio Commius Atrebas ad eos confugit Germanos, a quibus ad id bellum auxilia mutuatus erat.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 22장1)
spirat putre solum, conclusaque subter anhelo pumice rimosas perfodit unda vias.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus6)
tot barbara solus milia iam pridem miseram vastantia Thracen finibus exiguae vallis conclusa tenebas.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:59)
deinde intumescente motu profugus repertusque, postquam intutae latebrae, praesidium ab audacia mutuatur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 38장3)
eversio rei familiaris dignitatem ac famam praeceps dabat, donec tulit opem Caesar disposito per mensas milies sestertio factaque mutuandi copia sine usuris per triennium, si debitor populo in duplum praediis cavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 17장6)
nam et domum mutuatur et auditorium exstruit et subsellia conducit et libellos dispergit.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 9장 3:3)
quanto non solum ingenio ac spiritu, sed etiam eruditione et arte ab ipsis mutuatus est per quae mox ipsos incesseret!
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 24장 1:4)
sunt apud quos adstrictum et collectum et singula statim argumenta concludens dicendi genus plus fidei meretur:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 31장 5:1)
ad hos permovendos mutuabimur a Peripateticis aptos et in omnem disputationem paratos iam locos.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 31장 5:4)
primum enim aliter utimur propriis, aliter commodatis, longeque interesse manifestum est, possideat quis quae profert an mutuetur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 32장 1:2)
plurima quidem proferre possumus, sed modus adhibendus est, quoniam uno hoc volumine vitam excellentium virorum complurium concludere constituimus, quorum res separatim multis milibus versuum complures scriptores ante nos explicarunt.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 6:2)
notauitque aliquos, quod pecunias leuioribus usuris mutuati grauiore faenore collocassent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 39장 1:3)
Praeterea incohabat piscinam a Miseno ad Auernum lacum contectam porticibusque conclusam, quo quidquid totis Bais calidarum aquarum esset conuerteretur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 31장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION