라틴어 문장 검색

Sed, ut apertius ignorantibus pateat, causam huius tardae inchoationis expedire curabo.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 87 90:2)
Omni itaque mala doctrina a malis doctoribus malis auditoribus elucubratim exposita et condicta, nocte adveniente atque suppetenti, et impunitate promissa, latrunculi duo armati in ecclesia concluserunt, adventum abbatis praestolantes.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 97 102:1)
vides enim pro tua prudentia, quam late locus iste pateat reprehensioni.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 1:8)
Quamquam ubi est illud, quod cum multa vitia enumerasset idem apostolus, inter quae posuit ebriosos, ita conclusit, ut diceret:
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 3:8)
Et ibi debes agnoscere quia, si persona tot episcoporum tuorum in illis septem constitutorum non vis ut prae- iudicet personae Donati Mutugennensis presbyteri, quanto minus non debet praeiudicare Caeciliani persona, etiamsi mali aliquid in illo esset inventum, universae unitati Christi, quae non in una villa Mutugenna concluditur, sed toto terrarum orbe diffunditur!
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 7:11)
"Aut ad primatum locus sicut ceteris et mihi patere debuit aut episcopatus mihi remanere non debuit."
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 8:4)
Ista, quae omnibus patent, tot et tanta mala, quae a te.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 5:1)
Qui duobus praeceptis cuncta praeconia divina conclusit dicens:
(아우구스티누스, 편지들, 59. (A. D. Epist. CCLVIII) Domino Merito Suscipiendo et In Christo Dilectissimo Ac Desiderantissimo Fratri M Arci An O Augustinus In Domino salutem 4:5)
Deinde ita concludunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 9:1)
Quod si additur, non potest ita concludi:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 22:4)
Is demum infortunatus est homo, Pauper qui educit in egestatem liberos, Cui fortuna et res ut est continuo patet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 23:3)
nunc autem verba haec 'cupide' et 'temere,' in quibus verbis omne momentum rei est, non in concludenda sententia tantum dicuntur, sed supra quoque nondum desiderata ponuntur et quae nasci oririque ex ipsa rei conceptione debebant, ante omnino quam res postulat dicuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XIII 10:1)
Praetor, etsi conlega consulis est, neque praetorem neque consulem iure rogare potest, ut quidem nos a superioribus accepimus aut ante haec tempora servatum est et ut in Commentario tertio decimo C. Tuditani patet, quia imperium minus praetor, maius habet consul, et a minore imperio maius aut maior a minore conlega rogari iure non potest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XV 5:7)
Idem Favorinus, deterrere volens ac depellere adulescentes a istis et quibusdam aliis id genus, qui prodigiosis artibus futura omnia dicturos pollicentur, nullo pacto adeundos eos esse consulendosque huiuscemodi concludebat:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 36:1)
Falsa igitur est species istius captionis et nequaquam procedere ad id potest, ut conligi concludique possit eum facere adulterium qui se negaverit facere desisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, II 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION