라틴어 문장 검색

contra tempora quidem timide, ne subiecti musculi qui maxillas tenent sentiant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장267)
Lingua vero quibusdam cum subiecta parte a primo natali die vincta est, qui ob id ne loqui quidem possunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장47)
— Potest autem adurentibus medicamentis curari, quibus summa cutis cum subiecta tunica exestur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 13장5)
Ossaque eius ab exterioribus partibus dura, ab interioribus, quibus inter se conectuntur, molliora sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장5)
Sub quoque musculis, qui tempora conectunt, os medium in exteriorem partem inclinatum positum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장18)
Id autem ipsum recurvum ac neque inter . . . durissima ossa numerandum, altero capite in eo, quod posui, altero in exiguo sinu pectoralis ossis insidit, paulumque motu bracchi movetur, et cum lato osse scapularum infra caput eius nervis et cartilagine conectitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장87)
In manu vero prima palmae pars ex multis minutisque ossibus constat, quorum numerus incertus est, sed oblonga omnia et triangula, structura quadam, inter se conectuntur, cum invicem superior alterius angulus, alterius planities sit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장104)
Quicquid in cartilagine incidit, excitanda ea leniter est aut subiecto specillo aut duobus digitis utrimque conpressis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장5)
— Primo quoque tempore autem homo in sedili conlocandus est sic, ut minister a posteriore parte caput eius contineat, vel sic, ut iuxta parietem is sedeat, subiecto inter parietem et caput eius scorteo pulvino duro, eoque caput eius per ministrum urgeatur, quo sit immobilius.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 12장7)
Suntque etiam membranulae tenues, per quas inter se tria ista conectuntur, iungunturque ei saepto, quod transuersum esse supra posui.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 6:6)
orbes uero eius per membranulas singuli cum interioribus conectuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 8:2)
resina subinde tempora reuellere, et imposito sinapi exulcerare ea, quae male habent ante linteolo subiecto, ne uehementer adrodat;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 8:7)
tum desidat subiecta calida aqua in pelue.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 24장 2:3)
Sed pleraque ex uulneribus oculis subiecta sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 11:1)
aptissimumque est uel Ephesium uel id, quod ei subiectum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 10:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION