라틴어 문장 검색

urbs, qua murus vergit in campos et flumen, occidentem, arx, quae imposita tumulo est, orientem spectat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 42:1)
in finibus Pisidarum posita urbs est, in ea parte quae vergit ad Pamphylium mare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 151:3)
Galli ab duobus lateribus satis fidentes invia esse, ab ea parte quae in meridiem vergeret, ut armis clauderent viam, quattuor milia fere armatorum ad tumulum imminentem viae minus mille passuum a castris occupandum mittunt, eo se rati veluti castello iter impedituros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 257:1)
cum ex paucis cotidie aliqui eorum caderent aut vulnerarentur, et qui supererant fessi et corporibus et animis essent, Romani nocte per arcem quam Cyneatidem vocant - nam urbs in mare devexa in occidentem vergit - muro superato in forum pervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 362:2)
excedito urbibus agris vicis castellis cis Taurum montem usque ad Halyn amnem, et a valle Tauri usque ad iuga qua in Lycaoniam vergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 453:1)
is, qua in meridiem vergit, subiectos habet Thessaliae campos, ab tergo Macedoniam atque Magnesiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 588:2)
sita est in radicibus Ossae montis, qua parte in Thessaliam vergit, opportune imminens super Demetriadem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 152:1)
hora diei iam ad meridiem vergebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 456:2)
sita est in tumulo vergente in occidentem hibernum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 576:1)
eius nunc regiones, limites, confinia determinabo:
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS24)
itaque citerior eius curvatura, quae vergit ad Etruriae Campaniaeque regiones, apricis est potestatibus;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 10장3)
vergat pondere letum bene 'vergat':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7276)

SEARCH

MENU NAVIGATION