라틴어 문장 검색

cultu vero atque ornatu se quoque commendat ipse qui dicit et in ceteris iudicium doctorum, in hoc vero etiam popularem laudem petit, nec fortibus modo, sed etiam fulgentibus armis proeliatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 66:3)
namque ut in armorum certamine adversos ictus et rectas ac simplices manus cum videre, tum etiam cavere ac propulsare facile est, aversae tectaeque minus sunt observabiles, et aliud ostendisse quam petas artis est, sic oratio, quae astu caret, pondere modo et impulsu proeliatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 21:1)
et ut vox vehementior ac magis varia est, sic quoque habet actum quendam velut proeliantem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 292:3)
nam ut gerentibus bella non semper exercitus per plana et amoena ducendus est, sed adeundi plerumque asperi colles, expugnandae civitates quamlibet praecisis impositae rupibus aut operum mole difficiles, ita oratio gaudebit quidem occasione laetius decurrendi et aequo congressa campo totas vires populariter explicabit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 146:1)
Quae cum multos dies noctisque aestuans agitaret, forte quidam Ligus, ex cohortibus auxiliariis miles gregarius, castris aquatum egressus haud procul ab latere castelli, quod auersum proeliantibus erat, animum aduertit inter saxa repentis cocleas, quarum cum unam atque alteram, dein plures peteret, studio legendi paulatim prope ad summum montis egressus est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장2)
Cuius ramis modo, modo eminentibus saxis nisus Ligus in castelli planitiem pervenit, quod cuncti Numidae intenti proeliantibus aderant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장5)
Dum eo modo equites proeliantur, Bocchus cum peditibus, quos Volux, filius eius, adduxerat neque in priore pugna, in itinere morati, affuerant, postremam Romanorum aciem invadunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 101장5)
Postquam, sicuti voluerat, congressi, dicit se missum a consule venisse quaesitum ab eo, pacem an bellum agitaturus foret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 109장3)
Congredere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 64 4:4)
te sequor, nimium cito congresse Achilli Troile;
(세네카, 아가멤논 13:21)
utique ei qui inbecilliorem partem habet, non est utile comminus congredi;
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua filium habebat, duxit aliam: sustulit ex ea filium. Habebat procuratorem in domo speciosum. Cum frequenter essent iurgia nouercae et priuigno, iussit eum emigrare: ille trans parietem habitationem conduxit. Rumor erat de a 7:12)
Sed quanto ista duriora sunt, tanto maior tibi virtus advocanda est et velut cum hoste noto ac saepe iam victo acrius congrediendum.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 107:1)
Ne a fortuna quidem, quae quotiens cum virtute congressa est, numquam par recessit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 45:2)
noli postea congredi cum imperitis ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 210:2)
pudet congredi cum homine vinci parato.
(세네카, De Providentia, book 1 24:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION