라틴어 문장 검색

Et audivit Seron, princeps exercitus Syriae, quod congregavit Iudas congregationem et convocationem fidelium secum et egredientium in proelium,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장13)
Et convenerunt ad Alcimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere iusta;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장12)
Ut autem cognovit Ieremias, culpans illos dixit quod ignotus erit locus, donec congreget Deus congregationem populi et misericordia fiat;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장7)
Liquet igitur esse beatitudinem statum bonorum omnium congregatione perfectum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:6)
Ex quibus omnibus illud redigere in summam licet quod haec quae nec praestare quae pollicentur bona possunt nec omnium bonorum congregatione perfecta sunt, ea nec ad beatitudinem quasi quidam calles ferunt nec beatos ipsa perficiunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:22)
3. Per quod patet quod ipsa de qua loquimur erit congregatio sive compages omnium eorum que cantio sumit ab arte:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 133:1)
Bonosus, inquam, - quia secundum prophetam omnis diaboli virtus in lumbo est - trans Euphraten tulit lumbare suum ibi illud in foramine petrae abscondens et postea scissum repperiens cecinit:
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 3:7)
Hanc mihi Iesus pro eo vulnere, quod diabolus inflixerat, praestitit vivam reddendo pro mortua.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 4:3)
hic barbarum litus, hic diabolus pirata cum sociis portat vincla capiendis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 6:10)
"Vos de patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 1:16)
"Qui facit peccatum, de diabolo est."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 1:18)
Adversarius noster diabolus tamquam leo rugiens aliquid devorare quaerens circuit.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 4:4)
Non quaerit diabolus homines infideles, non eos, qui foris sunt et quorum carnes rex in olla succendit Assyrius:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 4:9)
Cecidit enim primus diabolus, et cum stet Deus in synagoga deorum, in medio autem deos discernat, apostolus eis, qui dii esse desinunt, scribit:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 4:22)
"Iob Deo carus et testimonio ipsius inmaculatus et simplex, audi, quid de diabolo suspicetur:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION