라틴어 문장 검색

ipse paucis, quos adversa non mutaverant, comitantibus flexit in Vmbriam atque inde Etruriam, ubi cognito pugnae Cremonensis eventu non ignavum et, si provenisset, atrox consilium iniit, ut arreptis navibus in quamcumque partem Narbonensis provinciae egressus Gallias et exercitus et Germaniae gentis novumque bellum cieret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 41장8)
prohibiti per civitatem sermones, eoque plures ac, si liceret, vere narraturi, quia vetabantur, atrociora vulgaverant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 54장5)
atque ipse Vitellius respectu suarum necessitudinum nihil in Domitianum atrox parabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 59장10)
denique nihil atrocius eventurum quam in quod sponte ruant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 66장12)
haec vulgus, proceres atrociora:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 25장11)
Recidit rursus in discrimen aliud inter socios Catilinae nominatus et apud Nouium Nigrum quaestorem a Lucio Vettio indice et in senatu a Quinto Curio, cui, quod primus consilia coniuratorum detexerat, constituta erant publice praemia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 17장 1:1)
quae causa coniuratis maturandi fuit destinata negotia, ne assentiri necesse esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 80장 1:1)
Fuerat animus coniuratis corpus occisi in Tiberim trahere, bona publicare, acta rescindere, sed metu Marci Antoni consulis et magistri equitum Lepidi destiterunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 82장 4:1)
Bononiensibus quoque publice, quod in Antoniorum clientela antiquitus erant, gratiam fecit coniurandi cum tota Italia pro partibus suis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 17장 2:2)
'quoniam atrox fortuna Gaium et Lucium filios mihi eripuit, Tiberius Caesar mihi ex parte dimidia et sextante heres esto.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 23장 1:4)
sub idem tempus consulente praetore an iudicia maiestatis cogi iuberet, exercendas esse leges respondit et atrocissime exercuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 58장 1:1)
' dehinc Cornelium Sabinum, alterum e coniuratis, tribunum ex aduerso traiecisse pectus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 58장 2:4)
neque coniurati cuiquam imperium destinauerunt;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 60장 1:3)
omnium itaque factorum dictorumque in eo ueniam et obliuionem in perpetuum sanxit ac praestitit, tribunis modo ac centurionibus paucis e coniuratorum in Gaium numero interemptis, exempli simul causa et quod suam quoque caedem depoposcisse cognouerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 11장 1:2)
adduntur his atrociora nec incertis auctoribus:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 34장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION