라틴어 문장 검색

Non est, credo, cur nos retineat codicum auctoritas, immo ne consensus quidem;
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.104)
dissensus acerbus et gravior consensus erat.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:196)
nec vinclis famulae nec libertate feroces, exutae laqueis, sub dicione tamen consensuque pares et fulvis pellibus hirtae esseda concordes multisonora trahunt.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De mulabus Gallicis10)
nec tali publica vota consensu tradunt atavi caluisse per urbem, Dacica bellipotens cum fregerat Ulpius arma atque indignantes in iura redegerat Arctos, cum fasces cinxere Hypanin mirataque leges Romanum stupuit Maeotia terra tribunal.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:145)
Quae cum animadvertam, saepe mecum retractans ac recogitans, quam turpi consensu deserta exoleverit disciplina ruris, vereor ne flagitiosa et quodam . modo pudenda ingenuis aut inhonesta sit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 13:1)
Sed et curandum est omnibus annis aeque ac in reliquis gregibus pecoris, ut delectus habeatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 22장 1:1)
Italiae inde consensum, Galliarum fidem extollit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 34장12)
ubi avaritiam aut crudelitatem consensu obiectavissent, solvebatur militia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 44장16)
Segestes quamquam consensu gentis in bellum tractus discors manebat, auctis privatim odiis, quod Arminius filiam eius alii pactam rapuerat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 55장8)
quae quoniam exuerint inritusque discesserit ille inter numina dicatus Augustus, ille delectus Tiberius, ne inperitum adulescentulum, ne seditiosum exercitum pavescerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 59장11)
Caesar transgressus Visurgim indicio perfugae cognoscit delectum ab Arminio locum pugnae;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 12장1)
nec dubium habebat se delectum qui Syriae imponeretur ad spes Germanici coercendas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 43장8)
delectus est M. Ateius e praetoriis, ne consulari obtinente Asiam aemulatio inter pares et ex eo impedimentum oreretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 47장8)
Pompeius, tertium consul corrigendis moribus delectus et gravior remediis quam delicta erant suarumque legum auctor idem ac subversor, quae armis tuebatur armis amisit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 28장2)
respondit Blaesus specie recusantis sed neque eadem adseveratione et consensu adulantium adiutus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 35장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION