-
Et ad eundem modum in ceteris convenit intueri.
- (보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Ex eiusdem atque alterius numeri natura qui sunt quadratus et parte altera longior, omnes proportionum habitudines constare 30:1)
-
Neque enim quod ante oculos situm est suffecerit intueri, rerum exitus prudentia metitur;
- (보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:27)
-
De quibus illud etiam considerandum puto quod nemo dubitat esse fortem cui fortitudinem inesse conspexerit et cuicumque uelocitas adest manifestum est esse uelocem.
- (보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 2:6)
-
— Ad ueram, inquit, felicitatem, quam tuus quoque somniat animus, sed occupato ad imagines uisu ipsam illam non potest intueri.
- (보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, I 1:11)
-
quam si perspicaciter intueris, ordo est deinceps quae sit uera monstrare.
- (보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 1:2)
-
— Tenui quidem ueluti rimula mihi uideor intueri, sed ex te apertius cognoscere malim.
- (보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 1:5)
-
— Atqui non est quod de hoc quoque possis ambigere, cum herbas atque arbores intuearis primum sibi conuenientibus innasci locis, ubi, quantum earum natura queat, cito exarescere atque interire non possint.
- (보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:5)
-
Sed quae proposuimus intueamur.
- (보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 2:3)
-
Sed quoniam te ad intellegendum promptissimum esse conspicio, crebras coaceruabo rationes;
- (보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:16)
-
dum enim non rerum ordinem sed suos intuentur affectus, uel licentiam uel impunitatem scelerum putant esse felicem.
- (보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 5:6)
-
Qui modus cum in ipsa diuinae intellegentiae puritate conspicitur, prouidentia nominatur;
- (보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 2:4)
-
cum uero ad ea quae mouet atque disponit refertur, fatum a ueteribus appellatum est. Quae diuersa esse facile liquebit si quis utriusque uim mente conspexerit;
- (보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 2:5)
-
num igitur poterit intueri illam intimam temperiem, uelut in corporibus dici solet, animorum?
- (보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 5:2)
-
plura etenim dum fiunt subiecta oculis intuemur, ut ea quae in quadrigis moderandis atque flectendis facere spectantur aurigae, atque ad hunc modum cetera.
- (보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 3:4)
-
ille eminus manens totum simul iactis radiis intuetur, hic uero cohaerens orbi atque coniunctus circa ipsum motus ambitum rotunditatem partibus comprehendit.
- (보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 3:21)