라틴어 문장 검색

Maxime autem debent in custodia vigilantes conspici, nec erronei,sed assidui et circumspecti magis quam temerarii.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 5:4)
Ea sunt omnia, ut Latine potius loquamur, sicut avium cohortalium stabula, nec minus earum, quae conclavibus saeptae saginantur, vel aquatilium animalium receptacula.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 1장 3:4)
Cohortalis est avis, quae vulgo per omnes fere villas conspicitur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 2:1)
Nam quanto est cultior, tanto laetior avis conspici- tur, eaque tam fastidiosa est, ut saepe sedes suas perosa, si detur avolandi potestas, relinquat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 6:4)
Albus, qui ubique volgo conspicitur, a quibusdam non nimium laudatur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 9:1)
Nam cum conspexerunt pavoninam prolem, suos pullos diligere desinunt, et immaturos relinquunt, perosae videlicet, quod nec magnitudine, nec specie pavoninis pares sint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 16:2)
Neque enim si velimus, ut in mari non nunquam conspeximus, in vivario multitudinem multorum pascere queamus, cum sit mollissimum genus, et servitutis indignantissimum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 7:4)
Quare ne attemptanda quidem nobis fuit haec disputationis materia, nisi quod consummatio susceptae professionis hanc quoque sui partem desiderabat, ne universitas inchoati operis nostri, velut membro aliquo reciso, mutilaatque imperfecta conspiceretur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 2장 2:1)
Cum deinde conspicere possit apem,tum alteram emittit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 10:1)
acribus namque custodiis domum et vias saepserat Livia, laetique interdum nuntii vulgabantur, donec provisis quae tempus monebat simul excessisse Augustum et rerum potiri Neronem fama eadem tulit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 5장9)
hisque auctoribus circumiectae nationes locum pugnae delegere saeptum agresti aggere et aditu angusto, ne pervius equiti foret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 31장4)
ac ne coetu salutantium frequentaretur, separat domum matremque transfert in eam quae Antoniae fuerat, quoties ipse illuc ventitaret, saeptus turba centurionum et post breve osculum digrediens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 18장7)
nec arduum videbatur excindere coloniam nullis munimentis saeptam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 31장8)
ceteri terga praebuere, difficili effugio, quia circumiecta vehicula saepserant abitus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 37장4)
tum Caesar populum edicto increpuit atque omne iter quo damnati ad poenam ducebantur militaribus praesidiis saepsit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 45장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION