라틴어 문장 검색

Nam et Gallum actus oppressere crudeles, et non diu postea ambo cruciabili morte absumpti sunt, qui eum licet nocentem, blandius palpantes periuriis, ad usque plagas perduxere letales.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 24:2)
Haec ut regina causarum, et arbitra rerum ac disceptatrix, urnam sortium temperat, accidentium vices alternans, voluntatumque nostrarum exorsa interdum alio quam quo contendebant exitu terminans, multiplices actus permutando convolvit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 26:1)
Aedesius omnino nescisse quid actum sit pertinaci infitiatione contendens, abiit innoxius, et ita finito negotio, omnes sunt absoluti quos exhiberi delatio compulit criminosa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 14:1)
Namque incrementis velocibus ita domi forisque colluxit, ut prudentia Vespasiani filius Titus alter aestimaretur, bellorum gloriosis cursibus Traiani simillimus, clemens ut Antoninus, rectae perfectaeque rationis indigine congruens Marco, ad cuius aemulationem actus suos effingebat et mores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 1장 4:2)
Ignorans fortasse, quosdam veterum principum in pace quidem lictoribus fuisse contentos, ubi vero proeliorum ardor nihil perpeti poterat segne, alium anhelante rabido flatu ventorum lenunculo se commisisse piscantis, alium ad Deciorum exempla vovisse pro re publica spiritum, alium hostilia castra per semet ipsum cum militibus infimis explorasse, diversos denique actibus inclaruisse magnificis, ut glorias suas posteritatis celebri memoriae commendarent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 3:1)
Ab Argentorato cum pugnaretur, mansione quadragesima disparatus, describens proelium aciem ordinasse, et stetisse inter signiferos, et barbaros fugasse praecipites, sibique oblatum falso indicat Chonodomarium (pro rerum indignitas) super Iuliani gloriosis actibus conticescens, quos sepelierat penitus, ni fama res maximas, vel obumbrantibus plurimis, silere nesciret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 70:2)
credique obtrectatoribus potuit, ideo fortiter eum ubique fecisse fingentibus, quod oppetere dimicando gloriose magis optabat, quam damnatorum sorte (sicut sperabat,) ut frater Gallus occidi, ni pari proposito post excessum quoque Constanti actibus mirandis inclaruisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 14:2)
Hocque exinde claruit fraude potius quam tenacitate committi, quod cum idem Caesar petenti ex usu gregario cuidam, ut barbas detonderet, dedisset aliquid vile, contumeliosis calumniis appetitus est a Gaudentio notario, ad explorandos eius actus diu morato per Gallias, quem postea ipse interfici iusserat, ut loco monstrabitur competenti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 9장 7:1)
Namque ut solet amplissima quaeque gloria obiecta esse semper invidiae, legimus in veteres quoque magnificos duces vitia criminaque, etiam si inveniri non poterant, finxisse malignitatem, spectatissimis actibus eorum offensam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 11장 2:1)
Actum est tamen cautius, ne (ut fingebat) rursus accitus idem Ursicinus, metu cuncta turbaret, sed cum fors copiam detulisset, raperetur ad mortem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 4장 6:1)
actum et conclamatum est, ni caverit Graecia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 18:2)
Circumspectis itaque trepidis rerum novarum exordiis, legatos ad eum mittere statuit, gesta docturos, eisque concinentes litteras dedit, quid actum sit quidve fieri oporteat deinceps, monens apertius et demonstrans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 3:1)
Nec actum quicquam secus existimes, vel susurrantes perniciosa malignos admittas, ad compendia sua excitare secessiones principum assuetos;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 11:2)
Plus enim audire quam loqui militem decet actibus coalitum magnis et gloriosis, nec alia spectatae aequitatis sentire rectorem, quam ea, quae laudari digne potuerunt et probari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 5장 2:2)
Tamen ne intepesceret, aut omisisse belli videretur aliud latus, adventus sui terrorem ubique dispergens, veritusque ne Africa absente eo perrumperetur, ad omnes casus principibus opportuna, velut finibus Orientis egressurus, per mare notarium misit Gaudentium, quem exploratorem actuum Iuliani per Gallias aliquamdiu fuisse praestrinximus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 7장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION