라틴어 문장 검색

Quodsi te musici carminis oblectamenta delectant, hanc oportet paulisper differas uoluptatem dum nexas sibi ordine contexo rationes.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 1:8)
Hac itaque ratione multiplices cognitiones diuersis ac differentibus cessere substantiis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 1:2)
in hoc enim differunt creatio et generatio, quia generatio omnis est ex subiecto et materia:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 6:2)
nec satis sibi ipsi credebant, cum se inferiores eiusdem generis ac saporis aqua dicerent uti atque ante consuessent, vulgoque inter se conferebant et degustando quantum inter se differrent aquae cognoscebant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 6:5)
neque enim aliud ius esse Cappadociae atque Armeniae, nec iuste eum postulare ut in Caesaris adventum res integra differretur;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 35:6)
sed totius diei pugna atque itineris labore defessi rem in posterum diem distulerunt.
(카이사르, 내란기, 1권 65:8)
Postero die duces adversariorum perturbati, quod omnem rei frumentariae fluminisque Hiberi spem dimiserant, de reliquis rebus consultabant.
(카이사르, 내란기, 1권 73:1)
Nam cum de loco et tempore eius rei controversia inferretur, et voce et manibus universi ex vallo, ubi constiterant, significare coeperunt, ut statim dimitterentur, neque omni interposita fide firmum esse posse, si in aliud tempus differretur.
(카이사르, 내란기, 1권 86:2)
Hunc sic distulit ventus, uti uno tempore agger, plutei, testudo, turris, tormenta flammam conciperent et prius haec omnia consumerentur, quam, quemadmodum accidisset, animadverti posset.
(카이사르, 내란기, 2권 14:2)
Caesar neque tempus illud animadversionis esse existimans et multa virtuti eorum concedens rem totam distulit;
(카이사르, 내란기, 3권 60:1)
Tum Caesar apud suos, cum iam esset agmen in portis, "differendum est" inquit, "iter in praesentia nobis et de proelio cogitandum, sicut semper depoposcimus;
(카이사르, 내란기, 3권 85:4)
Ex his omnibus longe sunt humanissimi qui Cantium incolunt, quae regio est maritima omnis, neque multum a Gallica differunt consuetudine.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 14장1)
Hae celeriter ignem comprehenderunt et venti magnitudine in omnem locum castrorum distulerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 43장2)
Nam illo incommodo de Sabini morte perlato omnes fere Galliae civitates de bello consultabant, nuntios legationesque in omnes partes dimittebant et quid reliqui consili caperent atque unde initium belli fieret explorabant nocturnaque in locis desertis concilia habebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 53장4)
Quoniam ad hunc locum perventum est, non alienum esse videtur de Galliae Germaniaeque moribus et quo differant hae nationes inter sese proponere.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 11장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION