라틴어 문장 검색

Consurgant et ascendant gentes in vallem Iosaphat, quia ibi sedebo, ut iudicem omnes gentes in circuitu.
(불가타 성경, 요엘서, 4장12)
Et demolientur excelsa Isaac, et sanctuaria Israel desolabuntur, et consurgam super domum Ieroboam in gladio ".
(불가타 성경, 아모스서, 7장9)
Vos autem contra populum meum ut adversarium consurgitis. Desuper tunica pallium tollitis ei; qui transibant fiducialiter, fiunt quasi bello capti.
(불가타 성경, 미카서, 2장8)
quia filius contumeliam facit patri, filia consurgit adversus matrem suam, nurus adversus socrum suam: inimici hominis domestici eius.
(불가타 성경, 미카서, 7장6)
Ne laeteris, inimica mea, super me quia cecidi: consurgam; cum sedeo in tenebris, Dominus lux mea est.
(불가타 성경, 미카서, 7장8)
Quid cogitatis contra Dominum? Consummationem ipse faciet; non consurget duplex tribulatio.
(불가타 성경, 나훔서, 1장9)
Numquid non repente consurgent, qui mordeant te, et evigilabunt agitantes te, et eris in rapinam eis?
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장7)
Sileat omnis caro a facie Domini, quia consurrexit de habitaculo sancto suo".
(불가타 성경, 즈카르야서, 2장17)
Exhortati itaque Iudae sermonibus bonis valde, et qui poterant ad virtutem incitare et animos iuvenum confortare, statuerunt castra non tendere, sed fortiter inferri et cum omni virtute confligentes de negotiis iudicare, eo quod civitas et sancta et templum periclitarentur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장17)
Haec autem proportionalitas et in aliis omnibus vel superparticularibus vel superpartientibus invenitur huiusmodi proprietate in omnibusconservata, ut in continua proportione, quod fit sub extremitatibus, si tres fuerint termini, hoc a medietate multiplicata consurgat.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De geometrica medietate eiusque proprietatibus 22:1)
nam superior comprehendendi uis amplectitur inferiorem, inferior uero ad superiorem nullo modo consurgit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 4:7)
Huic etsi non aberat diligentia ad naves tuendas, tamen nonnumquam ex castello propter eorum crebras excursiones eliciebatur et prope cotidianis pugnis [cum Lusitanis confligebat.
(카이사르, 히스파니아 전기 40:3)
Postremo non longam navigationem parabant, sed praesentis temporis necessitati serviebant et in ipso portu confligendum videbant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 13:7)
ad has minores apertasque compluris adiecerunt et in portu periclitati remigio quid quaeque earum efficere posset idoneos milites imposuerunt seque ad confligendum omnibus rebus paraverunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 13:9)
Nam cum ad Canopum ventum esset instructaque utrimque classis conflixisset et sua consuetudine Euphranor primus proelium commisisset et quadriremem hostium perforasset ac demersisset, proximam longius insecutus parum celeriter insequentibus reliquis circumventus est ab Alexandrinis.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 25:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION