라틴어 문장 검색

maior multo pars per fidem violati colloquii poenas morte luerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 321:2)
tu vero recte ut diis immortalibus honos habeatur postulas, primum quod pro temeritate imperatoris, nullo gentium iure bellum inferentis, poenas luere exercitum noluerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 569:1)
in qua causa cum Galli ante omnes fuissent et reguli quidam et tyranni, ego tamen et cum aliis, pro dignitate imperii vestri coactis luere peccata sua, pacem pepigi, et Gallorum animos si possent mitigari a feritate insita temptavi et, postquam indomitos atque implacabiles cernebam, tum demum vi atque armis coercendos ratus sum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 611:1)
qui quia suum numen sceleribus libidinibusque contaminari indigne ferebant, ex occultis ea tenebris in lucem extraxerunt, nec patefieri, ut impunita essent, sed ut vindicarentur et opprimerentur, voluerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 178:2)
qui stupris aut caedibus violati erant, qui falsis testimoniis, signis adulterinis, subiectione testamentorum, fraudibus aliis contaminati, eos capitali poena adficiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 193:1)
hoc ego, etiam si quid antea admisissem piaculo dignum, lustratus et expiatus sacro, tum cum maxime in hostiam itineri nostro intuens, parricidium venena gladios in comisationem praeparatos volutabam in animo, ut quibus aliis deinde sacris contaminatam omni scelere mentem expiarem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 160:1)
cum creditae sanctitati adsentirentur omnes, cur igitur inquit polluit eam homicida, sanguine regis Eumenis violavit, et cum omnis praefatio sacrorum eos quibus non sint purae manus sacris arceat, vos penetralia vestra contaminari cruento latronis corpore sinetis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 47:1)
edito ludicro clupeisque aereis in naves impositis cetera omnis generis arma cumulata in ingentem acervum, precatus Martem, Minervam Luamque matrem et ceteros deos, quibus spolia hostium dicare ius fasque est, ipse imperator face subdita succendit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 394:1)
Et dixit Aggaeus: “ Si tetigerit pollutus cadavere omnia haec, numquid contaminabuntur? ”. Et responderunt sacerdotes et dixerunt: “ Contaminabuntur ”.
(불가타 성경, 하까이서, 2장13)
Loca nos non contaminant per se, sed quae in locis fiunt, a quibus et ipsa loca contaminari altercati sumus:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 2:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION