라틴어 문장 검색

et est interrupta elocutio dolore turbati.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4252)
extenditur una sicut duces diversis locis commissa proelia continuaverant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 4072)
tibi magne tropaeum bellipotens videtur interrupta descriptio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 71)
e quibus in omni natura cohaerente et continuata cum omnibus suis partibus unum effectum esse mundum, extra quem nulla pars materiae sit nullumque corpus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 35:2)
in hac igitur inmensitate latitudinum longitudinum altitudinum infinita vis innumerabilium volitat atomorum, quae interiecto inani cohaerescunt tamen inter se et aliae alias adprehendentes continuantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 54:2)
Quid vero tanta rerum consentiens conspirans, continuata cognatio quem non coget ea quae dicuntur a me conprobare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 19:1)
haec ita fieri omnibus inter se concinentibus mundi partibus profecto non possent, nisi ea uno divino et continuato spiritu continerentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 19:3)
Et cum quattuor genera sint corporum, vicissitudine eorum mundi continuata natura est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 84:2)
ita dum interruptum credas nimbum volvier, dum quod sublime ventis expulsum rapi saxum aut procellis, vel globosos turbines existere ictos undis concursantibus - nisi quas terrestres pontus strages conciet aut forte Triton fuscina evertens specus subter radices penitus undanti in freto molem ex profundo saxeam ad caelum eruit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 89:4)
Quocirca si mundus globosus est ob eamque causam omnes eius partes undique aequabiles ipsae per se atque inter se continentur, contingere idem terrae necesse est, ut omnibus eius partibus in medium vergentibus (id autem medium infimum in sphaera est) nihil interrumpat quo labefactari possit tanta contentio gravitatis et ponderum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 116:1)
itaque et mari continuatus et iunctus est et natura fertur ad caelum, cuius tenuitate et calore temperatus vitalem et salutarem spiritum praebet animantibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 117:2)
Itaque illa mihi placebat oratio de convenientia consensuque naturae, quam quasi cognatione continuatam conspirare dicebas, illud non probabam, quod negabas id accidere potuisse nisi ea uno divino spiritu contineretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 28:1)
alius, qui ex continuatis [coniunctis] constat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 149:4)
nam illud, quod ex hoc genere profluit, non est in uno verbo translato, sed ex pluribus continuatis conectitur, ut aliud dicatur, aliud intellegendum sit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 166:2)
" Hi tres [heroi] pedes in principia continuandorum verborum satis decore cadunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 182:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION