라틴어 문장 검색

Nec mora, inluminatur caecus, ac uerus summae lucis praeco ab omnibus praedicatur Augustinus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II.13)
cum profecto gloriosam coniugem uestram, quae uestri corporis pars esse dinoscitur, aeternitatis praemio per sacri baptismatis regenerationem inluminatam agnouimus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X. 1:5)
Quamobrem oportet uestram celsitudinem, utpote membrum existens Christi, in omnibus piam regulam sequi perenniter principis apostolorum, siue in pascha celebrandum, siue in omnibus, quae tradiderunt sancti apostoli Petrus et Paulus, qui ut duo luminaria caeli inluminant mundum, sic doctrina eorum corda hominum cotidie inlustrat credentium.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIX. 1:17)
cum triduum recessit ab sole, crescit et plus inluminatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 2장16)
cotidie vero discedens cum pervenit ad diem septimum, distans a sole occidente circiter medias caeli regiones, dimidia lucet, et eius quae ad solem pars spectat, ea est inluminata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 2장17)
Quae figurata conformataque sunt siderum in mundo simulacra, natura divinaque mente designata, ut Democrito physico placuit, exposui, sed tantum ea, quorum ortus et occasus possumus animadvertere et oculis contueri.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 5장17)
3. Quibus illuminatis, inferiora vulgaria illuminare curabimus, gradatim descendentes ad illud quod unius solius familie proprium est.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 175:1)
et hoc modo viros appellamus illustres, vel quia potestate illuminati alios et iustitia et karitate illuminant, vel quia excellenter magistrati excellenter magistrent, ut Seneca et Numa Pompilius.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 160:3)
Regiones autem, quas debent spectare aedes sacrae deorum inmortalium, sic erunt constituendae, uti, si nulla ratio inpedierit liberaque fuerit potestas, aedis signumque, quod erit in cella conlocatum, spectet ad vespertinam caeli regionem, uti, qui adierint ad aram immolantes aut sacrificia facientes, spectent ad partem caeli orientis et simulacrum, quod erit in aede, et ita vota suscipientes contueantur aedem et orientem caelum ipsaque simulacra videantur exaudientia contueri supplicantes et sacrificantes, quod aras omnes deorum necesse esse videatur ad orientem spectare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 5장1)
Fides non modo Iesum contuetur, sed ex parte Iesu, eius oculis, contuetur:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 27:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION