라틴어 문장 검색

Insignitas iniurias, plagas, verbera, vibices, eos dolores atque carnificinas per dedecus atque maximam contumeliam, inspectantibus popularibus suis atque multis mortalibus, te facere ausum esse?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 18:10)
AUDIO illi iniuriam factum iri, audio contumeliam dictum iri vulgo quoque ita dici, vulgo et istam esse verborum figuram iam in medio loquendi usu, idcircoque exemplis supersedeo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIV 2:1)
Sed contumelia illi vel iniuria factum itur paulo est remotius, exemplum igitur ponemus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIV 3:1)
Atque evenit ita, Quirites, uti in hac contumelia quae mihi per huiusce petulantiam factum itur, rei quoque publicae medius fidius miserear, Quirites.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIV 4:2)
Ingenium cui nulla malum sententia suadet Ut faceret facinus levis aut malus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, IV 5:3)
Ex quibus quaedam satis nota sunt, ut tempestas, valitudo, facinus, dolus, gratia, industria.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, IX 2:2)
Qua in re quanto universi me unum antistatis, tanto vobis quam mihi maiorem iniuriam atque contumeliam facit, Quirites, et quanto probi iniuriam facilius accipiunt quam alteri tradunt, tanto ille vobis quam mihi peiorem honorem habuit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, IX 5:1)
maiore vos adfecit iniuria et contumelia quam me.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, IX 6:2)
'Tuum nefarium facinus peiore facinore operire postulas, succidias humanas facis, tantam trucidationem facis, decem funera facis, decem capita libera interficis, decem hominibus vitam eripis, indicta causa, iniudicatis, incondemnatis.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 13:2)
Sed novum et mirum et pium facinus contigit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 17:1)
Propterea, inquit, servus eiusmodi sectari maritum et flagitare pecuniam iubebatur, ut eo ipso dolor maior et contumelia gravior viro fieret, quod eum servus nihili petendae pecuniae causa conpellaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VI 4:1)
Libet autem dicere quam facete Diogenes sophisma id genus, quod supra dixi, a quodam dialectico ex Platonis diatriba per contumeliam propositum, remuneratus sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XIII 8:1)
Sic consules, clarissimos viros, hostibus confirmandae fidei publicae causa dedidit, sic clientem in fidem acceptum cariorem haberi quam propinquos tuendumque esse contra cognatos censuit, neque peius ullum facinus existimatum est quam si cui clientem divisui habuisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 41:1)
Interim corpus Richardi post multas iniurias et contumelias (quae pro commemorationibus funebribus et exequiis plebi versus tyrannos esse consueverunt) obscure sepultum est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:4)
Neque tamen propterea ullius reprehensionem aut censuram subierunt, cum nemo ullum ignominiae aut contumeliae genus in eum virum iniuriosum fuisse existimaret, qui propriis manis Henrici Sexti (principis innocentissimi) carnifex fuisset;
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION