라틴어 문장 검색

qua Crispus brevitate placet, quo pondere Varro, quo genio Plautus, quo fulmine Quintilianus, qua pompa Tacitus numquam sine laude loquendus.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 84)
"quantumvis repetam veteris conubia saecli, transcendunt hic heroas, heroidas illa."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 241)
dignus cui cederet uni Sulla acie, genio Fabius, pietate Metellus, Appius eloquio, vi Fulvius, arte Camillus, si praefecturae quantus moderetur honorem vir quaeras, tendit patulos qua Gallia fines, vix habuit mores similes cui teste senatu in se etiam tractum commiserat Vlpius ensem, qui dictat modo iura Getis, sub iudice vestro pellitus ravum praeconem suspicit hostis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 237)
"scis te nescisse frequenter quae suasi nisi facta, tamen fortuna priorem abripuit genium;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 200)
qui non ingenio, fors placuit genio.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Praefatio epithalamii dicti Ruricio et Hiberiae 11)
sed premit adiecto radiantis pondere conchae semiferi Galatea latus, quod pollice fixo vellit, et occulto spondet conubia tactu;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 11)
"tantus honor geniusque genis;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 30)
Prosper conubio dies coruscat, quem Clotho niveis benigna pensis, albus quem picei lapillus Indi, quem pacis simul arbor et iuventae aeternumque virens oliva signet.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Polemio suo salutem , Praefatio epithalamii dicti Polemio et Araneolae1)
hastam dextra tenet, nuper quam valle Aracynthi ipsa sibi posita Pallas protraxit oliva, hoc steterat genio, super ut vestigia divae labentes teneat Marathonia baca trapetas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium14)
pande igitur causas, Erato, laribusque sit ede quis genius;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem13)
seu nos, Magne, tuus favor tenebat, multis praedite dotibus virorum, forma, nobilitate, mente, censu ( cuius si varios eam per actus, centum et ferrea lasset ora laude, constans, ingeniosus efficaxque, prudens arbiter, optimus propinquus, nil fraudans genii sibi vel ulli personas, loca, tempus intuendo);
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium103)
hi in amplissimo ordine seposita praerogativa partis armatae facile post purpuratum principem principes erant, sed inter hos quoque quamquam stupendi tamen varii mores et genii potius quam ingenii similitudo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 2:3)
"at tu tranquillus in alta pace mane carisque para conubia natis, quas tibi sidereis divarum vultibus aequas fors dedit, ut me olim tacitum reverentia tangit!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:59)
pars exhausta manu, partem sua ruperat aetas, signa tamen divumque tori et quem quisque sacravit accubitu genioque locum monstrantur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권44)
quaerunt puerilia carmina Fauni et sperata diu plorant conubia Nymphae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권101)

SEARCH

MENU NAVIGATION