라틴어 문장 검색

quod non procederet, nisi inter eos essent iura conubii.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5676)
dominam reginam, ut hi dominam Ditis thalamo deducere adorti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8051)
natam et conubia nostra petentem iniquissimum enim est eum morti opponere, qui tuam adfinitatem exoptat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 421)
sonitum thalamo s. f. a. s. cur non etiam vocem audi- vit?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3331)
Ius est apud Persas misceri cum matribus, Aegyptiis et Athenis cum sororibus legitima conubia, memoriae et tragoediae vestrae incestis gloriantur, quas vos libenter et legitis et auditis;
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 31장 3:1)
Sequuntur conubia et affinitates, ex quibus etiam plures propinqui;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 72:4)
An vero tibi Romulus ille aut pastores et convenas congregasse aut Sabinorum conubia coniunxisse aut finitimorum vim repressisse eloquentia videtur, non consilio et sapientia singulari?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 37:1)
qui duabus tabulis iniquarum legum additis, quibus, etiam quae diiunctis populis tribui solent conubia, haec illi ut ne plebei cum patribus essent, inhumanissima lege sanxerunt, quae postea plebei scito Canuleio abrogata est, libidinoseque omni imperio et acerbe et avare populo praefuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 101:2)
si mulier, cum fuisset nupta cum eo quicum conubium non esset, nuntium remisit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 4장 3:1)
Iam Psyche puellae caput involverat flammeo, iam embasicoetas praeferebat facem, iam ebriae mulieres longum agmen plaudentes fecerant thalamumque incesta exornaverant veste, cum Quartilla quoque iocantium libidine accensa et ipsa surrexit correptumque Gitona in cubiculum traxit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 26:1)
Itaque cum inclusi iacerent, consedimus ante limen thalami, et in primis Quartilla per rimam improbe diductam applicuerat oculum curiosum lusumque puerilem libidinosa speculabatur diligentia.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 26:3)
Punite turpi thalamos qui violant stupro;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor.14)
Ecce, Corinna venit, tunica velata recincta, Candida dividua colla tegente coma - Qualiter in thalamos famosa Semiramis isse Dicitur, et multis Lais amata viris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 56)
Haec sibi proposuit thalamos temerare pudicos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 814)
Quis Veneris famulae conubia liber inire Tergaque conplecti verbere secta velit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 715)

SEARCH

MENU NAVIGATION