라틴어 문장 검색

lucus erat, quem medium ex opaco specu fons perenni rigabat aqua.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 220:1)
quercus, ingens arbor, praetorio imminebat, cuius umbra opaca sedes erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 274:3)
pervenere deinde in tam opacum iter ut prae densitate arborum immissorumque aliorum in alios ramorum perspici caelum vix posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 258:3)
ulterior autem, quae est proclinata ad superum mare, septentrionali regioni subiecta continetur umbrosis et opacis perpetuitatibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 10장5)
ideo infernates, quod ex apricis locis adportantur, meliores sunt, quam quae ab opacis de supernatibus advehuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 10장10)
opacum utrum 'opacis locis', incertum, an pro 'valde frigidum':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 524)
convexa hic 'convexa' epitheton est, quia ait 'supera convexa':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2511)
'convexo' autem curvo, unde et convexum dicitur caelum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3103)
'pasci' autem aquis marinis sidera, id est ignes caelestes, physici docent, secundum quos Lucanus ait atque undae plus quam quod digerat aer (10.260). alii 'sidera convexa' nobis inminentia, vel quae per convexum polum pascuntur, vel quae per convexum disposita exhalatione terrae ali credantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6076)
alii tamen 'convexa sidera' volunt, id est pendentia, ut et caeli convexa per auras, id est suspensa, planetasque intellegunt, quia non sunt fixi, sed in aere feruntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6075)
et caeli convexa per avras Probus, Asper, Donatus dicunt, hoc loco 'per' bis accipiendum, ut 'adloquitur Iunonem per caeli convexa et per auras'. potest tamen esse epexegesis 'per auras, id est caeli convexa':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 5431)

SEARCH

MENU NAVIGATION