라틴어 문장 검색

qui cum Zenonis auditor esset vides quantum ab eo dissenserit et quam non multum a Platone.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 174:6)
non potest igitur uterque esse sa- piens, quoniam tanto opere dissentiunt, sed alter - :
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 178:11)
Quid cum ipse Antiochus dissentit quibusdam in rebus ab his quos amat Stoicis, nonne indicat non posse illa probanda esse sapienti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 179:1)
quid duo vel principes dialecticorum Antipater et Archidemus spinosissimi homines nonne multis in rebus dissentiunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 193:7)
quo quidem die cum quadringenti decem septem essetis, magistratus autem omnes adessent, dissensit unus, is qui sua lege coniuratos etiam ab inferis excitandos putarat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 10장 2:2)
qua re hoc quo minus est credibile, nisi ostenditur, eo magis est, si convincitur, vindicandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 24장 4:1)
tametsi hoc quidem minime latet quod ita promptum et propositum est ut non ex illis maleficiis quae in illo constat esse hoc intellegatur verum ex hoc etiam, si quo de illorum forte dubitabitur, convincatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 40장 3:3)
volo inauditum facinus ipsius qui id commisit voce convinci.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 25장 2:11)
Comprobavit fili temeritas, iam nihil erit, etsi temeritas ex tribus brevibus et longa est, quem Aristoteles ut optimum probat, a quo dissentio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 63장 3:8)
ille videat, quo modo imperator esse possit, cum eum ne liberum quidem esse ratio et veritas ipsa convincat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 3장 1:14)
aut quid negotii est haec poëtarum et pictorum portenta convincere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 10:15)
credamus igitur Panaetio a Platone suo dissentienti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 78:2)
sed in animo tantum modo cogitatione possumus morbum ab aegrotatione seiungere, vitiositas autem est habitus aut adfectio in tota vita inconstans et a se ipsa dissentiens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 29:2)
Atque cum perturbationes animi miseriam, sedationes autem vitam efficiant beatam, duplexque ratio perturbationis sit, quod aegritudo et metus in malis opinatis, in bonorum autem errore laetitia gestiens libidoque versetur, quae omnia cum consilio et ratione pugnent, his tu tam gravibus concitationibus tamque ipsis inter se dissentientibus atque distractis quem vacuum solutum liberum videris, hunc dubitabis beatum dicere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 43:1)
Ut defectus Parallaxeos diurnae extulit Cometas supra regiones sublunares, sic ex Parallaxi annua convincitur eorum descensus in regiones Planetarum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION