라틴어 문장 검색

A facie eius cruciabuntur populi, omnes vultus candentes.
(불가타 성경, 요엘서, 2장6)
Et dixit Dominus: " Tu doles super hederam, in qua non laborasti neque fecisti, ut cresceret, quae sub una nocte nata est et sub una nocte periit.
(불가타 성경, 요나서, 4장10)
Dole et satage, filia Sion, quasi parturiens; quia nunc egredieris de civitate et habitabis in campo et venies usque ad Babylonem; ibi liberaberis, ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum.
(불가타 성경, 미카서, 4장10)
Et erit: omnis, qui viderit te, resiliet a te et dicet: "Vastata est Nineve! Quis dolebit super eam? Unde quaeram consolatorem tibi?".
(불가타 성경, 나훔서, 3장7)
viderunt te et doluerunt montes. Effuderunt aquas nubes, dedit abyssus vocem suam, in altum levavit manus suas.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장10)
Quae, qui emunt, occidunt et non dolent; et, qui vendunt ea, dicunt: "Benedictus Dominus! Dives factus sum". Et pastores eorum non miserentur eorum.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장5)
Contigit autem et septem fra tres una cum matre apprehen sos compelli a rege attingere contra fas carnes porcinas, flagris et nervis cruciatos.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장1)
De nostra etiam criminatione doluisti, laesae quoque opinionis damna fleuisti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 2:2)
Nam quoniam tui obliuione confunderis et exsulem te et exspoliatum propriis bonis esse doluisti;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:32)
Quibus si nihil inest appetendae pulchritudinis, quid est quod uel amissis doleas uel laeteris retentis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 3:19)
Et idea dolere debent homines qui tantum delectationibus sensibilibus detinentur quod bona intellectualia omittunt, quia suum summum bonum numquam attingunt;
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 1:9)
Doluisse se, quod populi Romani beneficium sibi per contumeliam ab inimicis extorqueretur, ereptoque semenstri imperio in urbem retraheretur, cuius absentis rationem haberi proximis comitiis populus iussisset.
(카이사르, 내란기, 1권 9:3)
Totis vero castris milites circulari et dolere hostem ex manibus dimitti, bellum non necessario longius duci;
(카이사르, 내란기, 1권 64:2)
Consuesse enim deos immortales, quo gravius homines ex commutatione rerum doleant, quos pro scelere eorum ulcisci velint, his secundiores interdum res et diuturniorem impunitatem concedere.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 14장5)
Accedebat quod suos ab se liberos abstractos obsidum nomine dolebant, et Romanos non solum itinerum causa sed etiam perpetuae possessionis culmina Alpium occupare conari et ea loca finitimae provinciae adiungere sibi persuasum habebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 2장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION