라틴어 문장 검색

Ex emplastris autem nulla majorem usum praestant, quam quae cruentis protinus vulneribus injiciuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XIX De Emplastris. 1:1)
eaque aut est cruenta, aut cruor fertur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 17:3)
Sed si quis huic parum confidit, imponere debet, quod sine sevo compositum sit ex iis, quae cruentis vulneribus apta esse proposui;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 44:2)
in iis vero, quae cedunt, aut melli simile aliquid, aut tenui pulticulae, aut quasi rasae cartilagini, aut carni hebeti et cruentae;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VI De gangliis, de meliceride, et atheromate, et steatomate, capitis tuberculis. 2:7)
eo, quod cruenta destillat il!
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 18:2)
nam sic quoque discutiuntur, si qua cruenta coierunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 30:8)
Cunabula prima cruentis debita suppliciis;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:27)
vis nulla cruentam castrat avaritiam.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:110)
iam, quos obsedit, amicos ingreditur muros illis responsa daturus, quorum coniugibus potitur natosque peremit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:134)
ne quid tamen orbe reciso venditor amittat, provincia quaeque superstes dividitur geminumque duplex passura tribunal cogitur alterius pretium sarcire peremptae.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:330)
scilicet ut domitis frueretur barbarus Afris, muro sustinui Martem noctesque cruentas Collina pro turre tuli?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:51)
crinitos inter famulos pubemque canoram orbatas iubet ire nurus nuperque peremptis adridere viris.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:116)
hunc ubi temptatis frustra mactare nequivit insidiis, patrias in pignora contulit iras et, quos ipse sinu parvos gestaverat, una occidit iuvenes inhumataque corpora vulgo dispulit et tumulo cognatas arcuit umbras naturamque simul fratremque hominemque cruentus exuit et tenuem caesis invidit harenam.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:266)
"hic Cimbros fortesque Getas, Stilichone peremptos et Mario claris ducibus, tegit Itala tellus.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:257)
Darium famulis manibus doluisse peremptum fertur et ingenti solatus fata sepulchro;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum18)

SEARCH

MENU NAVIGATION