라틴어 문장 검색

"ergo age, tortor, adure, seca, divide membra coacta luto."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.23)
) foedavit iuvenem nequitiae sordibus ac luto.
(프루덴티우스, 머리말, 머리말8)
teque ibidem pervolvam in luto.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 4115)
in eodem luto haesitas:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 237)
ipse sed in pratis aries iam suave rubenti murice, iam croceo mutabit vellera luto;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IV.24)
Concrescunt subitae currenti in flumine crustae undaque iam tergo ferratos sustinet orbis, puppibus illa prius, patulis nunc hospita plaustris;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 14:6)
quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset, sub domina meretrice fuisset turpis et excors, vixisset canis immundus vel amica luto sus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 213)
Sed neque qui Capua Romam petit, imbre lutoque aspersus, volet in caupona vivere;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 117)
nam quis est adeo non ab eruditione modo sed a sensu remotus hominis, ut fabricandi quidem et texendi et e luto vasa ducendi artem putet, rhetoricen autem, maximum ac pulcherrimum, ut supra diximus, opus, in tam sublime fastigium existimet sine arte venisse?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 271:2)
et tantum luti tota via fuit, ut possim videri nihilominus navigasse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 1:1)
eadem via, eodem die et luto et pulvere laboravimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 2:5)
Pauper sibi videtur ac sordidus, nisi parietes magnis et pretiosis orbibus refugerunt, nisi Alexandrina marmora Numidicis crustis distincta sunt, nisi illis undique operosa et in picturae modum variata circumlitio praetexitur, nisi vitro absconditur camera, nisi Thasius lapis, quondam rarum in aliquo spectaculum templo, piscinas nostras circumdedit, in quas multa sudatione corpora exinanita demittimus, nisi aquam argentea epitonia fuderunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 6:2)
Aeque luctatores et totam oleo ac luto constantem scientiam expello ex his studiis liberalibus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 18:3)
Non quilibet virgeam cratera texuerunt manu et vili obliverunt luto, deinde stipula aliisque silvestribus operuere fastigium, et pluviis per devexa labentibus hiemem transiere securi ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 17:5)
Omnia ista in longa vita sunt, quomodo in longa via et pulvis et lutum et pluvia."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 96 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION