라틴어 문장 검색

volucrum sub culmine potest et generaliter accipi volucrum quarumvis, quae matutinae sonant;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4561)
has ego non 'trabes', nam de acere naves non fiunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 871)
suspendive tholo tholus proprie est veluti scutum breve, quod in medio tecto est, in quo trabes coeunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4061)
sed modo de Graeco transtulit et 'navalia' posuit pro trabibus de quibus naves fiunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3294)
nam aliter dictum est ruit alto a culmine Troia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4535)
minatur deiecturum arces quia dixerat et aequa solo fumantia culmina ponam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6543)
culminibus desertis noctuam dicit, non bubonem;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8631)
culmen eo quod culmo tegitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 683)
prela autem sunt trabes, quibus uva calcata iam premitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2422)
Utinam ne in nemore Pelio securibus Caesae accidissent abiegnae ad terram trabes!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 51:2)
Utinam igitur, ut illa anus optat ne in nemore Pelio securibus caesae accidissent abiegnae ad terram trabes sic istam calliditatem hominibus di ne dedissent, qua perpauci bene utuntur, qui tamen ipsi saepe a male utentibus opprimuntur, innumerabiles autem improbe utuntur, ut donum hoc divinum rationis et consilii ad fraudem hominibus non ad bonitatem impertitum esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 76:5)
Undarum latitudinem voco mensuram transversam quae vel vallibus imis vel summis culminibus interjacet.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 30:1)
undarum culmina, & B, D, F, &c.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 30:3)
Quinetiam capita sub Sole delitescentia, & caudas cum maximas tum fulgentissimas instar trabium ignitarum nonnunquam emittentia, eodem argumento infra orbem Veneris collocari debent.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 16:10)
Speciem utique habebat trabis splendentis longitudine 23 graduum, ab occidente in austrum vergens, & Horizonti fere parallela.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 53:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION