라틴어 문장 검색

Liras autem rustici vocant easdem porcas, cum sic aratum est ut inter duos latius distantes sulcos medius cumulus siccam sedem frumentis praebeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 8:5)
Ea porro sic debet fieri, ne radices satorum laedantur et ut potius adobruantur cumulisque exaggerentur, ut latius se frutex culmi diffundat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 8:2)
et ut paulo prius dixi, non antea dissipet cumulos, quam erit saturus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 15장 1:2)
Iamque reperti Qui saxo super atque ingentis pondere testae Urgerent:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 15장 4:5)
Stabula sunt optima saxo aut glarea strata, non incommoda tamen etiam sabulosa, illa, quod imbres respuant, haec, quod celeriter exsorbent transmittuntque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 23장 1:2)
Ipsis vero corporibus affert salubritatem iuxta conseptum saxis et canalibus sal superiectus, ad quem saturae pabulo libenter recurrunt, cum pastorali signo quasi receptui canitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 23장 2:4)
Ipsum vero caprile vel naturali saxo, vel manu constratum eligi debet, quoniam huic pecori nihil substernitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 6:2)
simul ingruunt, saxa iaciunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 27장4)
omne dehinc caelum et mare omne in austrum cessit, qui tumidis Germaniae terris, profundis amnibus, immenso nubium tractu validus et rigore vicini septentrionis horridior rapuit disiecitque navis in aperta Oceani aut insulas saxis abruptis vel per occulta vada infestas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 23장6)
quorum e numero L. Pituanius saxo deiectus est, in P. Marcium consules extra portam Esquilinam, cum classicum canere iussissent, more prisco advertere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 32장7)
tum Sentius occanere cornua tubasque et peti aggerem, erigi scalas iussit ac promptissimum quemque succedere, alios tormentis hastas saxa et faces ingerere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 81장3)
atque illic eadem actitando recentia veteraque odia advertit, bonisque exutus, interdicto igni atque aqua, saxo Seripho consenuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 21장9)
qui scelere vaecors, simul vulgi rumore territus robur et saxum aut parricidarum poenas minitantium, cessit urbe.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 29장5)
nam quae saxo struuntur, si iudicium posterorum in odium vertit, pro sepulchris spernuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 38장4)
monimentaque eius rei sculpta saxis et aere prisco manere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 43장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION