라틴어 문장 검색

quam cum comperisset super cetera flagitia atque dedecora C. Silio etiam nupsisse dote inter auspices consignata, supplicio adfecit confirmauitque pro contione apud praetorianos, quatenus sibi matrimonia male cederent, permansurum se in caelibatu, ac nisi permansisset, non recusaturum confodi manibus ipsorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 26장 2:4)
coniurati e uinculis triplicium catenarum dixere causam, cum quidam ultro crimen faterentur, nonnulli etiam imputarent, tamquam aliter illi non possent nisi morte succurrere dedecorato flagitiis omnibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 36장 2:1)
Hinc animus crevit obsessis, egressique porta recedentibus inferant signa cunctationem hostium suam fore occasionem rati.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 16:1)
Liberos coniugesque cum hospitibus stupro coire, modo pretium flagitii detur, parentes maritique patiuntur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 42:1)
Inter haec flagitia exercitus ille domitor Asiae per XXIIII dies saginatus ad ea, quae sequebantur, discrimina haud dubie debilior futurus fuit, si hostem habuisset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 44:1)
atque, quae agitaverant, sine cunctatione confessi sunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 35:1)
id maximum erat bellantibus incitamentum, et deseruisse gestantis militare flagitium habebatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 13:2)
quippe cernebant cunctatione sua dedi hostibus regem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 4장 36:3)
His auditis spado potentiam flagitio et dedecore quaesitam in caput nobilissimi et insontis exercuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 32:1)
Nam Alexander punita insolentia satraparum quorundum, qui, dum in extremo orbe Indorum armis retinetur, summa scelera atque flagitia in provinciales exercuerant, ceteris metum iniecerat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 50:3)
Is igitur cum fiduciam, quam in singulari regis gratia habere poterat, magnitudine flagitiorum consumpsisset, quinque milia talentorum ex gaza regia abstulit conductaque sex milium mercennariorum manu in Europam evasit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 50:7)
At Meleager, unus e du- cibus, confirmato animo, quem Perdiccae cunctatio erexerat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 6장 18:1)
saepe illam audivi furtiva voce loquentem solam cum ancillis haec sua flagitia, nomine dicentem quos diximus, ut pote quae mi speraret nec linguam esse nec auriculam.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 6717)
Hii sunt impietatis filii qui, ut flagitia sua exequi possint, matrem prostituunt, fratres expellunt, et denique iudicem habere nolunt.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 3:38)
neglectis flagitium ingens.
(호라티우스의 풍자, 2권, 04장50)

SEARCH

MENU NAVIGATION