라틴어 문장 검색

His instincta verbis mariti audacissima uxor noscendae rei cupiens non cessat obtundere totam prorsus a principio fabulam promeret:
(아풀레이우스, 변신, 9권 20:9)
Nocte quadam paterfamilias quidam de pago proxumo tenebris inluniae caliginis impeditus et imbre nimio madefactus, atque ob id ab itinere directo cohibitus, ad hortulum nostrum iam fesso equo deverterat receptusque comiter pro tempore, licet non delicato, necessario tamen quietis subsidio, remunerari benignum hospitem cupiens promittit ei de praediis suis sese daturum et frumenti et olivi aliquid et amplius duos vini cados.
(아풀레이우스, 변신, 9권 30:1)
Dominus aedium habebat iuvenem filium probe litteratum atque ob id consequenter pietate, modestia praecipuum, quem tibi quoque provenisse cuperes vel talem.
(아풀레이우스, 변신, 10권 2:2)
At ego, quamquam iam bellule suffarcinatus, gratiosum commendatioremque me tamen ei facere cupiens esurienter exhibitas escas appetebam:
(아풀레이우스, 변신, 10권 16:4)
At ubi partim terrestri, partim maritimo itinere confecto Corinthum accessimus, magnae civium turbae confluebant, ut mihi videbatur, non tantum Thiasi dantes honori quam mei conspectus cupientes:
(아풀레이우스, 변신, 10권 19:1)
"Cupio,"
(아풀레이우스, 변신, 10권 21:5)
capistroque me prehensum more quo didiceram reclinat facile, quippe cum nil novi nihilque difficile facturus mihi viderer, praesertim post tantum temporis tam formosae mulieris cupientis amplexus obiturus:
(아풀레이우스, 변신, 10권 21:11)
"Unde enim scio an noxium in ea lateat venenum?"
(아풀레이우스, 변신, 10권 26:4)
At ego,quamquam cupienti voluntate praeditus,tamen religiosa formidine retardabar, quod enim sedulo percontaveram difficile religionis obsequium et castimoniorum abstinentiam satis arduam cautoque circumspectu vitam, quae multis casibus subiacet, esse muniendam.
(아풀레이우스, 변신, 11권 19:3)
et plus mihi quam fratri cupio.
(ARCHIPOETA, I148)
dum sapiens fieri cupio medicusque videri,
(ARCHIPOETA, VI15)
His ita ordinabiliter per omnia digestis, dimidiam, sicut Deo devoverat, servitii sui partem custodire cupiens, et eo amplius augere, in quantum possibilitas aut suppetentia, immo etiam infirmitas, permitteret, taediosus examinandae in iudiciis veritatis arbiter existebat, et in hoc maxime propter pauperum curam, quibus die noctuque inter cetera praesentis vitae debita mirabiliter incumbebat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 105 110:1)
Quae cum ita sint et cum te verum ac simplicem, qualis sine ulla sollicitudine amari potes, in semet ipsa mens videat, fatemur tamen congressum istum atque conspectum tuum, cum a nobis corpore discedis locisque seiungeris, quaerere nos eoque, dum licet, cupere fratribus.
(아우구스티누스, 편지들, 1. (A. D. 386 Epist. II) Zenobio Augustinus3)
cum requiro, quibus epistulis tuis mihi respondendum remanserit, unam tantum inveni, quae me adhuc debitorem teneret, qua petis, ut tanto nostro otio, quantum esse arbitraris tecum aut nobiscum cupis, indicemus tibi, quid in sensibilis atque intellegibilis naturae discernentia profecerimus.
(아우구스티누스, 편지들, 2. (A. D. 387 Epist. IV) Nebridio Augustinus 1:2)
Cur interdum et cum loquimur, mortem non formidamus, cum autem non loquimur, etiam cupimus?
(아우구스티누스, 편지들, 3. (A. D. 389 Epist. X) Nebridio Augustinus 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION