라틴어 문장 검색

POPOSCI, momordi, pupugi, cucurri probabiliter dici videtur atque ita nunc ferme doctiores hisce verbis utuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IX 2:1)
quoniam Graeci in quadam specie praeteriti temporis, quod παρακείμενον appellant, secundam verbi litteram in e plerumque vertunt, ut γράφω γέγραφα, ποιῶ πεποίηκα, λαλῶ λελάληκα, κρατῶ κεκράτηκα, λούω λέλουκα, sic igitur mordeo memordi, posco peposci, tendo tetendi, tango tetigi, pungo pepugi, curro cecurri, tollo tetuli, spondeo spepondi facit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IX 14:2)
At nunc, inquit, videre est philosophos ultro currere, ut doceant, ad fores iuvenum divitum eosque ibi sedere atque opperiri prope ad meridiem, donec discipuli nocturnum omne vinum edormiant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, X 6:1)
atque esse item alia aput ultimas orientis terras miracula homines, qui monocoli appellentur, singulis cruribus saltatim currentes, vivacissimae pernicitatis;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 10:2)
Equo Dialem flaminem vehi religio est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 4:1)
Propterea Sallustius in eodem libro non eos solum qui navibus veherentur, sed et scaphas quoque nantes progressas dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVI 11:1)
nam, si quicquam in tam fortis facundiae viro vitii vel erroris esse dici potest, id omne et auctoritas eius exhausit et vetustas consumpsit, - sed uti caveretis ne vos facile praestringeret modulatus aliqui currentis facundiae sonitus atque ut vim ipsam rerum virtutemque verborum prius pensitaretis et, si quidem gravis atque integra et sincera sententia diceretur, tum, si ita videretur, gressibus quoque ipsis orationis et gestibus plauderetis;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XIII 11:2)
LEPIDISSIMUS liber est M. Varronis ex Satiris Menippeis, qui inscribitur Nescis Quid Vesper Serus Vehat, in quo disserit de apto convivarum numero deque ipsius convivii habitu cultuque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XI 2:1)
Cum gallicis, inquit, et lacerna cucurristi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXII 7:2)
mox triumphante Pompeio Strabone eum quoque puerum inter ceteros ante currum imperatoris sinu matris vectum esse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IV 4:3)
Aut curris aut ambulas aut stas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VIII 14:2)
non ambulare enim et non stare et non currere contraria inter sese non sunt, quoniam contraria ea dicuntur quae simul vera esse non queunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VIII 14:4)
possis enim simul eodemque tempore neque ambulare neque stare neque currere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VIII 14:5)
Tum Arionem prorsus ex eo loco Corinthum petivisse talemque Periandro regi, qualis delphino vectus fuerat, inopinanti sese optulisse eique rem, sicuti acciderat, narravisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 18:1)
Eam fabulam dicere Lesbios et Corinthios atque esse fabulae argumentum, quod simulacra duo aenea ad Taenarum viserentur, delphinus vehens et homo insidens.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION