라틴어 문장 검색

Eo iam confecto viae spatio pervenimus ad praedictos agros, ibique statim meum dominum comis hospes opipari prandio participat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 30:3)
Tunc magistratus et damno et praesidis nomine cognito veniunt ad deversorii nostri fores claraque voce denuntiant hospiti nostro nos, quos occultaret apud se certo certius, dedere potius quam discrimen proprii subiret capitis.
(아풀레이우스, 변신, 9권 38:5)
In recipiendis enim hospitibus ignotis solemus dicere multo esse melius malum hominem perpeti quam forsitan per ignorantiam excludi bonum, dum cavemus, ne recipiatur malus.
(아우구스티누스, 편지들, 13. (A. D. 397 Epist. XXXVIII) Fratri Profuturo Augustinus 2:11)
Vestes vestras habete sub una custode vel duabus vel quot sufficere potuerint ad eas excutiendas, ne tinea laedantur, et, sicut pascimini ex uno cellario, sic induamini ex uno vestiario.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 12:1)
Tamen si vestra toleratur infirmitas, ut hoc recipiatis quod posueratis, in uno tamen loco sub communibus custodibus habete quod ponitis, ita sane ut nulla sibi aliquid operetur, sive unde induatur sive ubi iaceat sive unde cingatur vel operiatur vel caput contegat;
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 12:4)
Inlaudati parum idoneum verbum esse dicunt, neque id satis esse ad faciendam scelerati hominis detestationem, qui, quod hospites omnium gentium immolare solitus fuit, non laude indignus, sed detestatione execrationeque totius generis humani dignus esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 4:3)
tum in tertio loco esse hospites;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 3:3)
Masurius autem Sabinus in libro luris Civilis tertio antiquiorem locum hospiti tribuit quam clienti.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 6:1)
In officiis apud maiores ita observatum est, primum tutelae, deinde hospiti, deinde clienti, tum cognato, postea adfini.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 6:3)
' Hic est leo hospes hominis, hic est homo medicus leonis.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 31:2)
Hierocles hospes est mi adulescens adprobus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, VII 10:2)
Cornelius autem Nepos in libro Exemplorum quinto id quoque litteris mandavit, multis in senatu placuisse ut hi qui redire nollent, datis custodibus, ad Hannibalem deducerentur, sed sententiam numero plurium quibus id non videretur superatam;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVIII 13:1)
Aeditumi custodesque mature sentiunt, in libris autem hoc vulgariis aeditui scriptum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, X 7:2)
FAVORINUM philosophum, cum in hospitis sui Antiatem villam aestu anni concessisset nosque ad eum videndum Roma venissemus, memini super Pindaro poeta et Vergilio in hunc ferme modum disserere:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 2:1)
Custodes ovium tenerae propaginis, agnum, Quaeritis ignem?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IX 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION