라틴어 문장 검색

maxime tamen hic me titulus admonuit, quam essent mimica et inepta, quae interdum in hoc caenum, in has sordes abicerentur, quae denique ille furcifer et recipere ausus est et recusare, atque etiam ut moderationis exemplum posteris prodere.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 29 3:2)
Carmine laesa Ceres sterilem vanescit in herbam, Deficiunt laesi carmine fontis aquae, Ilicibus glandes cantataque vitibus uva Decidit, et nullo poma movente fluunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 716)
Deciderant longae spicea serta comae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1023)
utque fit, in gremium pulvis si forte puellae deciderit, digitis excutiendus erit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:95)
decidit in casses praeda petita meos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:3)
decidit, atque cadens 'pater, o pater, auferor!'
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:69)
cuique viro totus terrarum paruit orbis, ille Iugurthino clarus Cimbroque triumpho, quo victrix totiens consule Roma fuit, in caeno Marius iacuit cannaque palustri, pertulit et tanto multa pudenda viro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 326)
e summo decidit ille toro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권222)
forte tuis illic, Romule, iura dabas, sol fugit, et removent subeuntia nubila caelum, et gravis effusis decidit imber aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권316)
"ignibus Iliacis aderam, cum lapsa capillis decidit ante sacros lanea vitta focos, inde duae pariter, visu mirabile, palmae surgunt:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권17)
ecce levi scutum versatum leniter aura decidit, a populo clamor ad astra venit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권235)
tradidit huic vitem pendentem e frondibus ulmi, quae nunc de pueri nomine nomen habet, dum legit in ramo pictas temerarius uvas, decidit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권260)
dixit, et ut lacrimae (neque enim lacrimare deorum est) decidit in tepidos lucida gutta sinus, flent pariter molles animis virgoque senexque;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권360)
"lilia deciderant, violas arere videres, filaque punicei languida facta croci, saepe mihi Zephyrus dotes corrumpere noli ipsa tuas dixit:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권194)
Neve sine exemplis aevi cruciere prioris, Sint tua Troianis non leviora malis . Quantaque clavigeri Poeantius Herculis heres, Tanta venenato vulnera crure geras . Nec levius doleas , quam qui bibit ubera cervae, Armatique tulit vulnus , inermis opem . Quique ab equo praeceps in Aleia decidit arva, Exitio facies cui sua paene fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 12:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION