라틴어 문장 검색

at victoribus decus gloriam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 67장6)
is Ariobarzanen, origine Medum, ob insignem corporis formam et praeclarum animum volentibus Armeniis praefecit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 4장3)
haud cunctatus est ultra Germanicus, quamquam fingi ea seque per invidiam parto iam decori abstrahi intellegeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 26장13)
Neque Maroboduus iactantia sui aut probris in hostem abstinebat, sed Inguiomerum tenens illo in cor- pore decus omne Cheruscorum, illius consiliis gesta quae prospere ceciderint testabatur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 46장1)
his vocibus instinctos exercitus propriae quoque causae stimulabant, cum a Cheruscis Langobardisque pro antiquo decore aut recenti libertate et contra augendae dominationi certaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 46장5)
fusi Numidae, multosque post annos Furio nomini partum decus militiae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 52장11)
Piso quo properantius destinata inciperet civitatem Atheniensium turbido incessu exterritam oratione saeva increpat, oblique Germanicum perstringens quod contra decus Romani nominis non Atheniensis tot cladibus extinctos, sed conluviem illam nationum comitate nimia coluisset:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 55장2)
ad ea Germanicus de societate Romanorum Parthorumque magnifice, de adventu regis et cultu sui cum decore ac modestia respondit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 58장4)
Dum ea aestas Germanico pluris per provincias transigitur, haud leve decus Drusus quaesivit inliciens Germanos ad discordias utque fracto iam Maroboduo usque in exitium insisteretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 62장1)
nihil tamen Tiberium magis penetravit quam studia hominum accensa in Agrippinam, cum decus patriae, solum Augusti sanguinem, unicum antiquitatis specimen appellarent versique ad caelum ac deos integram illi subolem ac superstitem iniquorum precarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 4장4)
quo proelio Rufus Helvius gregarius miles servati civis decus rettulit donatusque est ab Apronio torquibus et hasta.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 21장3)
At Romae Lepida, cui super Aemiliorum decus L. Sulla et Cn.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 22장1)
decrevere patres vota pro reditu eius supplicationesque et alia decora.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 47장5)
quo tum exemplo Lepidus, quamquam pecuniae modicus, avitum decus recoluit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 72장4)
ac tamen res Blaesi dignae decore tali fuere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 72장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION