라틴어 문장 검색

- et beata tellus, quae pronos Hyperionis meatus summis Oceani vides in undis stridoremque rotae cadentis audis, quae Tritonidi fertiles Athenas unctis, Baetica, provocas trapetis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam8)
"nonne sub excelso spirantis limite caeli, Amphiarae, vides, cursus ut nulla serenos ales agat liquidoque polum complexa meatu pendeat aut fugiens placabile planxerit omen?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권185)
"ducit Itonaeos et Alalcomenaea Minervae agmina, quos Midea et quos uvida suggerit Arne, Aulida qui Graeanque serunt viridesque Plataeas, et sulco Peteona domant refluumque meatu Euripum, qua noster, habent, teque ultima tractu Anthedon, ubi gramineo de litore Glaucus poscentes inrupit aquas, iam crine genisque caerulus, et mixtos expavit ab inguine pisces."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권163)
Uictor ergo ciuilium bellorum, quae ei grauissima occurrerant, in Brittanias defectu pene omnium sociorum trahitur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. V.4)
Cumque ad mortem duceretur, peruenit ad flumen, quod muro et harena, ubi feriendus erat, meatu rapidissimo diuidebatur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 1:23)
In huius ergo uertice sanctus Albanus dari sibi a Deo aquam rogauit, statimque, incluso meatu, ante pedes eius fons perennis exortus est, ut omnes agnoscerent etiam torrentem martyri obsequium detulisse;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 2:8)
Haec autem ipse de se, non profectum iactando uirtutum, sed deflendo potius defectum, quem sibi per curam pastoralem incurrisse uidebatur, referre consuerat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 1:9)
Interior namque domus propter dominici corporis meatum camerari et tegi non potuit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVII.7)
siccitate eo anno plurimum laboratum est, nec caelestes modo defuerunt aquae sed terra quoque ingenito umore egens vix ad perennes suffecit amnes defectus alibi aquarum circa torridos fontes rivosque stragem siti pecorum dedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 324:1)
proelium non solito modo clamore ac tumultu est coeptum, sed ad alium virorum, equorum armorumque sonum disposita in muris Campanorum inbellis multitudo tantum cum aeris crepitu, qualis in defectu lunae silenti nocte cieri solet, edidit clamorem ut averteret etiam pugnantium animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 65:1)
Nisi forte hi defectus in generosa et heroica ingenia inciderint, quae defectus proprius naturales in honoris sui incrementum vertere nitantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION