라틴어 문장 검색

Cornuti enim et Bracchiati, usu proeliorum diuturno firmati, eos iam gestu terrentes, barritum ciere vel maximum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 43:2)
locatisque ibi pro tempore defensoribus, ex barbarorum visceribus alimenta congesta sunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 11:2)
quam Caesar omni consiliorum via firmatam, causatus veri similia plurima, per decem mensium tribuit intervallum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 12:2)
Hac fiducia tres immanissimi reges venerunt tandem aliquando iam trepidi, ex his qui misere victis apud Argentoratum auxilia, iurantes conceptis ritu patrio verbis nihil inquietum acturos, sed foedera ad praestitutum usque diem, quia id nostris placuerat, cum munimento servaturos intacto, frugesque portaturos humeris suis, si defuisse sibi docuerint defensores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 13:1)
Cumque Florentius praefectus praetorio, cuncta permensus (ut contendebat,) quicquid in capitatione deesset, ex conquisitis se supplere firmaret, talium gnarus, animam prius amittere quam hoc sinere fieri memorabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 3장 2:1)
Mesopotamiam poscis ut tuam, perindeque Armeniam, et suades integro corpori adimere membra quaedam, ut salus eius deinceps locetur in solido, quod infindendum est potius quam ulla consensione firmandum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 5장 11:1)
Huic pugnae Nevitta, postea consul, equestris praepositus turmae, et adfuisse et fortiter fecisse firmatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 6장 3:1)
Sed ut est difficultatum paene omnium diligens ratio victrix, multa mente versans et varia, id tandem repperit solum, ut anni maturitate non exspectata, barbaris occurreret insperatus, firmatoque consilio, XX dierum frumentum, ex eo quod erat in sedibus consumendum, ad usus diuturnitatem excoctum, bucellatum (ut vulgo appellant,) umeris imposuit libentium militum, hocque subsidio fretus, secundis (ut ante,) auspiciis profectus est, intra mensem quintum vel sextum, duas expeditiones consummari posse urgentes et necessarias arbitratus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 8장 2:1)
Et iter ignaviter egerat praeter solitum, ut ductores, viarum praeeuntes alacri gradu, ultima minitando terreret, ni omnes conspirantes in unum, se loca penitus ignorare firmarent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 10장 2:2)
His ex aequo bonoque compositis Usafer in preces admissus est, Arahario pertinaciter obstrepente, firmanteque pacem quam ipse meruit, ei quoque debere proficere, ut participi licet inferiori, et obtemperare suis imperiis consueto.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 14:1)
Qui confundente metu consilia, ad Victohalos discretos longius confugerunt, obsequi defensoribus, (ut in malis) optabile, quam servire mancipiis arbitrati;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 19:1)
Hoc rerum prospero currente successu, tutela Illyrico competens gemina est ratione firmata, cuius negotii duplicem magnitudinem imperator aggressus utramque perfecit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 24:1)
Hortatur recordatio rerum gloriose gestarum, omni iucunditate viris fortibus gratior, ea ad modum verecundiae replicare, quae divinitus delata sorte vincendi, et ante proelia et in ipso correximus fervore pugnarum, Romanae rei fidissimi defensores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 26:1)
Ubi vero per licentiam scandens in maius, ad funestas provinciarum clades erepsit et crebras, communitis aditibus Raeticis, tutelaque pervigili Galliarum securitate fundata, terrore nullo relicto post terga, venimus in Pannonias, si placuerit numini sempiterno, labentia firmaturi;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 27:1)
Hisce eisdem diebus, Prosper et Spectatus atque Eustathius, legati ad Persas (ut supra docuimus) missi, Ctesiphonta reversum regem adiere, litteras perferentes imperatoris et munera, poscebantque rebus integris pacem, et mandatorum principis memores, nusquam ab utilitate Romanae rei maiestateque discedebant, amicitiae foedus sub hac lege firmari debere adseverantes, ne super turbando Armeniae vel Mesopotamiae statu quicquam moveretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 14장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION