- 문장 검색

라틴어 문장 검색

quod malum, praeterquam atrox, super tot clades etiam novum, cum stupore ac miraculo torpidos defixisset qui aderant et consilium advocandum de eo censerent, negat consilii rem esse Scipio iuvenis, fatalis dux huiusce belli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 636:1)
neque enim imbre tantum effuso, dein creberrima grandine obruti sunt cum ingenti fragore caeli tonitribusque et fulguribus praestringentibus aciem oculorum, sed fulmina etiam sic undique micabant ut peti viderentur corpora, nec solum milites sed etiam principes icti caderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 663:1)
per proclive sumpto fastigio longi duo validi asseres ex inferiore parte in terra defigebantur, distantes inter se paulo plus quam quanta beluae latitudo est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 54:1)
Pyrgopolynices Curate ut splendor meo sit clupeo clarior quam solis radii esse olim quom sudumst solent, ut, ubi usus veniat, contra conserta manu praestringat oculorum aciem in acie hostibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 1, scene 11)
Atque id fiat, nisi te hodie, si prehendero, defigam in terram colaphis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 479)
Tun me defigas?
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 481)
non placet quem scurrae laudant, manipularis mussitant, neque illi quorum lingua gladiorum aciem praestringit domi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 69)
erigebatur autem machina in altitudinem ad disiciendum murum circiter pedes C, item a latere dextra ac sinistra procurrendo praestringebat non minus pedes C. gubernabant eam homines C habentem pondus talentum quattuor milium, quod fit CCCC
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장27)

SEARCH

MENU NAVIGATION