라틴어 문장 검색

At stellae fixae majores, quando sol eas subit aut iis approximatur, existimantur fervores solis augere et intendere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 74:3)
Inter fixas autem ponitur calidissimus Sirius, deinde Cor Leonis, sive Regulus, deinde Canicula, etc.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 155:4)
18. Sol etiam, et similiter reliqui planetae calefacere magis existimantur cum sint in proximo ad stellas fixas majores;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 158:1)
rubor fixus in rosa aut similibus, et apparens in iride aut radiis opalii aut adamantis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 193:2)
Istae enim nil habent commune cum coloribus fixis in floribus, gemmis coloratis, metallis, lignis, etc.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 257:3)
quas etiam Instantias Propositionum Fixarum appellare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 323:2)
Etenim propositiones particulares omnino fixae non sunt, ubi scilicet natura inquisita reperitur in aliquo concreto fluxa et mobilis, viz.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 323:7)
Verum de instantiis hujusmodi propositionum fixarum supersunt duo monita, quae utilia sunt ad id quod agitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 327:1)
Neque enim hujusmodi instantiae utiles sunt tantum, quatenus subjunguntur propositionibus fixis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 329:3)
et postea potius per causam violentam dejecta et detrusa esse, quam naturali motu gravitatis cecidisse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:15)
Attamen etiam hoc supposito, illud aeque manet fixum, quod necesse sit fieri alicubi refluxum maris ad eadem tempora quibus fiunt fluxus in aliis partibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 347:11)
Non enim videtur natura flammea hic apud nos figi et consistere, sed singulis quasi momentis generari, et statim extingui.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 362:2)
Capiatur igitur situla parva ex metallo, et in ea figatur parva candela cerea accensa;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 364:2)
ad hoc scilicet, utrum condensatio corporis bene similaris (qualia sunt aer, aqua, oleum, et hujusmodi), aut rarefactio similiter per violentiam indita, possint fieri constantes et fixae et quasi mutatae in naturam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:13)
Non enim parum lucri fit, si per violentias indi possint corporibus naturae fixae et constantes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION