라틴어 문장 검색

di tibi posse tuos tribuant defendere semper, quos in materia prosperiore iuves, si tamen interea, quid in his ego perditus oris quod te credibile est quaerere quaeris, agam, spe trahor exigua, quam tu mihi demere noli, tristia leniri numina posse dei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 57)
sed tua peccato lenior ira meo est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 228)
posse puta fieri lenito principe vultus ut videas media tristis in urbe meos, utque ego te videam causa graviore fugatum, haec sunt a primis proxima vota meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 815)
Ego dudum non nihil veritus sum Dave abs te, ne faceres idem Quod vulgus servorum solet dolis ut me deluderes Propterea quod amat filius.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 3, scene 413)
pro se quisque sedulo Faciebat quo illam mihi lenirent miseriam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 1108)
Hoc primum in luco nova res oblata timorem leniit, hic primum Aeneas sperare salutem ausus, et adflictis melius confidere rebus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 28:4)
At pius Aeneas, quamquam lenire dolentem solando cupit et dictis avertere curas, multa gemens magnoque animum labefactus amore, iussa tamen divom exsequitur, classemque revisit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 16:1)
Namque mihi, fallax haud ante repertus, hoc uno responso animum delusit Apollo, qui fore te ponto incolumem, finesque canebat venturum Ausonios.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 15:5)
Thybris ea fluvium, quam longa est, nocte tumentem leniit, et tacita refluens ita substitit unda, mitis ut in morem stagni placidaeque paludis sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 5:4)
Tum dea nube cava tenuem sine viribus umbram in faciem Aeneae, visu mirabile monstrum, Dardaniis ornat telis clipeumque iubasque divini adsimulat capitis, dat inania verba, dat sine mente sonum gressusque effingit euntis, morte obita qualis fama est volitare figuras aut quae sopitos deludunt somnia sensus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 26:2)
inpium lenite clamorem sodales et cubito remanete presso.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 274)
lenit albescens animos capillus litium et rixae cupidos protervae;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 148)
silvestris homines sacer interpresque Deorum caedibus et victu foedo deterruit Orpheus, dictus ob hoc lenire tigres rabidosque leones;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 12:1)
sunt verba et voces, quibus hunc lenire dolorem possis et magnam morbi deponere partem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 117)
est ubi plus tepeant hiemes, ubi gratior aura leniat et rabiem Canis et momenta Leonis, cum semel accepit Solem furibundus acutum?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 108)

SEARCH

MENU NAVIGATION