라틴어 문장 검색

Ad ultimum quid est dementius quam bilem in homines collectam in res effundere ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 139:6)
Atqui ut his irasci dementis est, quae anima carent, sic mutis animalibus, quae nullam iniuriam nobis faciunt, quia velle non possunt ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 140:1)
Dementes itaque et ignari veritatis illis imputant saevitiam maris, immodicos imbres, pertinaciam hiemis, cum interim nihil horum quae nobis nocent prosuntque ad nos proprie derigatur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 145:1)
cum mobiles animos species iniuriae perculit, aguntur statim et qua dolor traxit ruinae modo legionibus incidunt incompositi, interriti, incauti, pericula adpetentes sua ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 13:2)
" Quid gemis, demens ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 98:2)
Demens, quid interest, quam lecti premas partem ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 215:2)
Nobis interdum voluptati est, si adulescens constantis animi irruentem feram venabulo excepit, si leonis incursum interritus pertulit, tantoque hoc spectaculum est gratius, quanto id honestior fecit.
(세네카, De Providentia, book 1 16:1)
Pro ipsis ergo bonis viris est, ut esse interriti possint, multum inter formidolosa versari et aequo animo ferre quae non sunt mala nisi male sustinenti.
(세네카, De Providentia, book 1 52:4)
quid enim prohibet nos beatam vitam dicere liberum animum et erectum et interritum ac stabilem, extra metum, extra cupiditatem positum, cui unum bonum sit honestas, unum malum turpitudo, cetera vilis turba rerum nec de- trahens quicquam beatae vitae nec adiciens, sine auctu ac detrimento summi boni veniens ac recedens ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 20:2)
Demens sum, uides, nimirum turpiter uiuo, legem ignoro, dies tuos non numero.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Raptor patrem non exorans.19)
Demens, inquis, es.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Raptor patrem non exorans.20)
Quid enim tamquam demens egi?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Raptor patrem non exorans.33)
demens, meliorem abdicaturus es.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Fratres pancratiastae.16)
Quam demens est cui adulterium pro beneficio imputatum est!
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Demens qui filio cessit vxorem.23)
Moriere demens, Coniugi occurram meo.
(세네카, Hercules Furens 6:27)

SEARCH

MENU NAVIGATION