라틴어 문장 검색

Quinam illi fuerunt viri quos ab elephantis primo proelio obtritos accepimus?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 17:1)
Quinam ille horror, cum eodem tempore fluctus, procellae, viri, naves, armamenta confligerent!
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 76:1)
Quo autem facilius quae ab omnibus dicta sunt apparere ac secerni possent, Decium de Postumiano, quinam ille sermo aut inter quos fuisset, sciscitantem fecimus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I(2). 7:1)
Quemnam igitur et inter quos aut unde ortum sermonem, Postumiane, fuisse dicebat?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 14:2)
Quidnam id sit, mi Praetextate, tametsi adhuc nescio, dubitare tamen non debeo esse scitu optimum, cum et vobis ad colloquendum causam attulerit et nos eius esse expertis non sinatis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 18:2)
Quidnam hoc est, mi Aviene, inquit, quod uni Albino indicatum clam ceteris esse velis?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 1:2)
Ad haec cum Caecina renidens taceret, et Servius a Symmacho rogatus esset, quidnam de his existimaret:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 4:1)
Inter haec Avieni dicta Flavianus et Eustathius, par insigne amicitiae, ac minimo post Eusebius ingressi alacriorem fecere coetum, acceptaque ac reddita salutatione consederunt percontantes quidnam offenderint sermocinationis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 4:1)
Mater Papirii pueri, qui cum parente suo in curia fuerat, percontatur filium quidnam in senatu egissent Patres.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 20:1)
Heu demens, non te fugiunt, me cuncta sequuntur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:30)
Bacchatur demens aliena per antrum Colla ferens, vittasque dei Phoebeaque serta Erectis discussa comis, per inania templi Ancipiti cervice rotat, spargitque vaganti Obstantes tripodas, magnoque exaestuat igne, Iratum te, Phoebe, ferens.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:43)
Heu demens, nullum belli sentire fragorem, Tot mundi caruisse malis, praestare deorum Excepta quis morte potest?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:78)
Quisnam mea nafragus, inquit, Tecta petit?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:33)
Vos pendite regna Viribus atque fide, Libyen, Parthosque, Pharonque, Quaenam Romanis deceat succurrere rebus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:36)
Quam metuis, demens, isto pro crimine poenam, Quo te fama loquax omnes accepit in annos Condita laudabit Magni socer impius ossa:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:37)

SEARCH

MENU NAVIGATION